Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Burkhäuser, Nikolaus; Göbhardt, Tobias [Oth.]; Nitribitt, Franz Ernst [Oth.]
Institutiones Metaphysicae (Pars 1): De Ente, Sive Ontologia — Wirceburgi: Sumptibus Tobiae Goebhardt, 1771 [VD18 90785045]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49595#0032
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
24

Partis I. Sectio I.

qute efficere potest: at hoc profecto in quntflionsm
non venit , cum de omnipotentia Dei disputatnr ;
neque ita idea illa explicatur, quam per potentiam
omnia poilibilia efficiendi exprimere volumus. Sed
nec omnipotentia Dei melius demonstrabitur, si {im-
pliciter dicatur, quod utique recte dicitur, ipsan»
esse potentiam omnia producendi: tum enim, quo-
cunque demum argumento utare , continuo tibi ob-
jici poterit, esse quam plurima, impossibilia scilicet,
quae a Deo effici nequeant; atque adeo non omnia
a Deo produci polle: neque tu unquam laqueo isto
te expedire poteris, nisi tandem dixeris, illa omnia,
ad quae omnipotentia Dei extendi debet, esse tantum
entia, qus ex natura sua apta sint ad existendum,
i. e. qute intrinsecus poilibilia sint; impossibilia ve-
ro inter bsc omnia numerari nec posse, nec debe-
re : ea ehim contradictionem in se continere, at-
que adeo intrinsecus ad existendum inepta esse, pro-,
pterea quod nihil realitatis habeant, quae exisleret».
siquidem reipsa exiflerent, &c.
s i. Scholion II. Veritas propositionis hacte-
nus demonltrats adeo quidem manifessa & evidens
elt, ut nec disputationem de ea amplius habere
oporteat: juvat tamen prtecipua quadam audire ar-
gumenta, quibus olim adversarii impossibilitatem
internam impugnare solebant : nam eorum saltem
confutatio utilitatis aliquid habet.
x) Cum aliquid possibile esse dicimus, id unum
dicere volumus, rem illam a Deo effici posse: agno-
scimus igitur, possibjlitatem rerum in sola Dei po-
tentia sitam esse. At profecto antecedens oppido fal-
sum est: cum enim rationem reddere volumus, cur
aliquid esse possibile dicamus, non ad solam Dei om-
nipotentiam provocamus; sed dicimus, illud esseali-
quid, quod nullam in se contradictionem contineat,
atque
 
Annotationen