Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
20

Partis III. Sectio I.

Ontologia n. probavi, ens finitum esse ens &&
alio: sed ad veritatem tanti momenti certius vindi-
candam malui istam demonstrationem adhibere, qua
hic usus sum, quia hac multo luculentior, atque
ad eos etiam convincendos accommodata est, qui-
bus nondum persuasum efl, solam infinitatem ra-
tionem sufficientem ultimam exiflentiz entis a se esse
posse. Prsterea nemo non facile intelliget, eandem
effe demonflrationis hujus vim atque efficacitatem ,
live quis rationem sufficientem ultimam exissentis
cujusvis realitatis in ente a se ipsam realitatis ejus
possibilitatem esse dicat, live rationem illam in pecu-
liari quadam & diflinCta reaiitate alia liram effe con-
tendat: ex hoc ipso enim capite, quod unaquaeque
realitas absolute cum omnibus aliis realiratibus in
eodem ente conjungi possit, evidenter patet, nec in
ullius realitatis seu natura, seu possibilitate ratio-
nem sufficientem ultimam contineri posse, cur ea-
• dem realitas potius cum quibusdam tantum, quam
cum omnibus, aut potius cum his, quam cum aliis
realitatibus quibuscunque astu in eodem ente con-
juncta sit.
II. Scholion II. Sed jam nonnulla etiam
diluenda sunt, quae contra prssentem propositionem,
ejusque demonflrationem ab atheo opponi possent.
Nam posset quis in hunc modum disputare.
i) Ut nulla realitas per se aliam realitatem
quamcunque ex eodem ente excludit, ita quoqua
nulla realitas per se negationem realitatis alterius
cujuscunque ex eodem ente excludit: ergo si ratio
sufficiens ultima exi ssentis entis a se in se ipsa ratio-
nem sufficientem ultimam habere nequeat, cur cer-
tis limitibus definita sit, eadem ratio etiam in se
ipsa non potess rationem sufficientem ultimam habe-
re.
 
Annotationen