Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
204 Partis III. Sectio II.
feCHone boni consequatur, in aperto simul est, volu-
ptatem illam nonnisi ex cognitione illa , qua Deus
se ipsum suasque perfectiones infinitas intuetur, oriri
poffe. Ergo etiam sic postrema propositio demon-
strari potest.
Neque dici potest,etiam taedium esse realitatem
aliquam, adeoque, si voluptas idcirco tribuenda
Deo sit, quia realitas est, consequens sore, ut etiam
taedium Deo tribuere oporteat. Nam realitas quidem
txdii est affeCtio positiva, qua malum ceu malum quo-
dammodo rejicitur, aut respuitur : non suppetunt
vocabula, quibus res satis explicari & exprimi possit:
atque htec affeCtio utique etiam in Deo est: nam cer-
te etiam Deus malum ceu malum rejicit & aspernatur.
Sed pratterea etiam in tsdio siraul comprehenditur
quasdam quasi molestia, ut vocant, quas nihil, nisi
mera negatio voluptatis est: haec vero in Deo lo-
cum habere non potest. Nam ea, quae bonitatem rei
constituunt, ejusdem perfeCtiones, & ea, quae rem
malam faciunt, ejusdem imperfectiones sunt (Psych.
too). Cum igitur Deus in se nullam imperfectio-
nem, sed e contrario omnes perfeCtiones possibiles
sine omni limite intueatur, evidens est, Deum etiam
ex cognitione sui ipsius omnem possibilem volupta-
tem absque omni negatione voluptatis, atque adeo
absque omni molestia percipere. Proinde sols im-
perfectiones rerum finitarum Deum afficere molestia
deberent. Sed cum Deus harum rerum imperfectio-
nes cognoscit, simul in se ipso distinCtissime cognos-
cit illas perfectiones omnes, quas in rebus finitis
non reperit, ac proinde quoque simul ex iisdem per-
fectionibus suis omnem illam voluptatem percipit,
quam ipsi eatenus res finitx non afferunt: quomodo
igitur ex earundem consideratione molestiam perci-
pere, i. e. voluptate ex perfectionibus, quibus il-
 
Annotationen