te SS. Parim ttfai:
"U6Sh;
o i ainonlmili:
diib,soluteibfk
xUimiliss:
Kuotim. hili
. .■.-. maiat
,IS).i;.ilcTriA^
KNttnaB/ 0&
Cap. III. De necessltate Incarnationis. 61
probant id ido. Quia eadem neces-
sitate Incarnatio fuit necessaria pro repa-
ratione hominis , qua necessaria fuit sa-
tissadio ad eluendam offensam Deo per
peccatum illatam. Atqui nulla creatura
potuit condigni satisfacere pro peccato
hominis , quo Deum offendit , eluendo.
Ergo Incarnatio fuit simpliciter necessaria
pro reparatione hominis.
Maj. patet. Min. prob. Satisfadio
condigna, seu aequalis offensae est ea ,
qux habet tantum valorem leu existima-
bilitatem tantam , quantam malitiam &
indignitatem habet offensa Dei. Sed nul-
la pura creatura exhibere potest satisfa-
dionem, quas tantum habeat valo-
rem seu existimabilitatem , quanta est
malitia & indignitas offensae Dei. Ergo
nulla pura creatura potuit condigne sa-
tisfacere, &c.
Prob. min. Malitia & indignitas of-
fensae Dei est insinita simpliciter , utpote
infinitam Dei majestatem & dignitatem
impetens , prout osfendemus Tomo 3.
Theolog. nostrae, in Tradatu de pecca-
tis. Atqui omnis & quaecunque imagi-
natione apprehendi potest purae creatu-
rae satisfadio finita est, utpote a prin-
cipio finito proveniens. Ergo condigna,
seu aqualis offensae Dei, quae infinita
est, esse non potest.
Igitur ex hypothesi , quod Deus po-
tentia sua ordinaria voluerit hominem
lapsum reparare per satisfadionem con-
dignam pro illius peccato , necesse fuit
simpliciter, ajunt memorati Theologi ,
personam divinam incarnari , qua: ratio-
ne dignitatis suae infinitae infiniti dignam
redderet satisfadionem , ac proinde con-
dignam efficeret. Non poterat autem
persona divina satisfacere , nisi naturte
creata: intelledivae uniretur: Nam Deus
non potest se submittere , nisi secundum
naturam intelledivam. sibi personaliter
unitam.
Solvuntur Objectiones. m
Ob. imo contra imum Assertum.
Ex Scriptura necessaria fuit Incarnatio ,
& Passio Christi ad salutem hominum.
Ergo.
Resp. Dist. ant. necessaria fuit rcspe-
du potentiae Dei ordinariae, & conse-
quenter ad divinum decretum salvandi
homines hoc unico modo, & per con-
dignam satisfadionem , conc. Refpedu
potentiae Dei extraordinariae, & antece-
denter ad illud liberum Dei decretum ,
neg. ant.
Ob. ado. Patres passim asserunt, In-lIX
carnationem fuisse necessariam. Ergo, &c.
Resp. ut ad priorem objedionem. De
potentia nempe Dei ordinaria & necessi-
tate conlequente liberum Dei decretum
salvandi homines per solam Incarnatio-
nem, vel de necessitate convenientia &
improprie dida loquuntur Patres, volunt
scilicet, Incarnationem esse medium re-
dimendi hominis convenientissimum.
Ob. jtio. Inconveniens fuisset Ver-u|
bum non incarnari, cum Incarnatio ma-
xime conveniat. Ergo Incarnatio fuit
simpliciter necessaria , nam Deus non
potest velle aliquid inconveniens.
Resp. dist. ant. Fuisset inconveniens ne-
gativi , hoc est minus conveniens & mi-
nus conducens ad Dei gloriam externam,
conc. Fuisset inconveniens positive , hoc
est, fuisset aliquid , quod Deum positi-
vi dedeceret, neg. ant. Nam cum Deus
sit per se infinite beatus & perfedus ,
iibique sufficientissimus; non indiget glo-
ria externa ; unde liberi eam sibi procu-
rat quantam & qualem voluerit.
Ob. 4to. Deus necessario facit opti-114
mum ; agit quippe necessario ex inclina-
tione conformi natura: suae infinitae ac
optimae. Atqui Incarnatio Verbi est quid
optimum. Ergo &c.
Y H Resp.