Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Cartier, Gallus; Veith, Ignaz A. [Oth.]; Veith, Franz Anton [Oth.]
Series Sublimium Disciplinarum Et Sacrarum Scientiarum: Viris Ecclesiæ Ministerio Deputatis Utilium Et Necessariarum In Commodum Et Utilitatem Quorumlibet Monasteriorum Et Virorum Ecclesiasticorum Ex Probatissimis Celeberrimorum Nostræ Ætatis Theologorum ... Necnon Philosophorum Operibus Concinnata Ac Digesta ... Et in Quatuor Partes Distincta ... (Pars 2 = Complectens Theologiam Universalem, Tomus II): Complectens Theologiam Universalem — Augustæ Vindelicorum: Sumptibus Ignatii Adami & Francisci Antonii Veith, Bibliopolarum, 1757 [VD18 90796322]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.50150#0539
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Tracl. 1K De Gratia Chrifti,
* Caput
De varia acceptione
GRatia inde nomen accepit, quod gra-
tis detur. Generatim ergo hic de-
finitur bonum d Del gratis datum,un-
de opponitur debito juxta illud ad Rom.
4. v. 4. Ei autem qui operatur , mer-
ces non imputatur fecundum gratiam,
fed fecundum debitum. Et ad Rom. 1 1.
v. 6. Si autem gratia, jam non ex operi-
bus, alioquin gratia jam non eft gratia.
Grati® nomen in Scriptura tribus mo-
dis accipitur, imo latd , nimirum pro
eo omni, qudd gratis datur, seu abs-
que debito ex parte conferentis, & me-
rito ex parte recipientis , live sit natu-
rale , ut creatio, conservatio , provi-
dentia generalis ; live supernaturale , ut
sunt ea dona qu® natur® ordinem, vi-
res & exigentiam superant. ado. Stri-
de, nempe pro beneficiis supernatura-
. libus creatur® rationali collatis , live lint
ex meritis Christi , sive non. Ea ratio-
ne auxilia, qu® Deus Angelis & Ada-
mo innocenti in ordine ad salutem con-
tulit , grati® nomen sibi vindicant.
3tio. Sumitur stridissime , scilicet pro
beneficiis supernaturalibus , qu® homini
indigno & peccatori ex Christi merito
conferuntur : Unde & gratia Christi
appellatur , atque definiri potest , Do-
num Dei gratuitum supernaturale homini
lapfo concejjum per merita Christi Domini
' in ordine ad vitam ceternam.
Dicitur imo. Donum gratuitum, ut
ostendatur non rependi pr®cedentibus
operibus ; sed gratis dari ; alioqui Gra-
tia jam non esset Gratia, Rom. 11. v. 6.
Dicitur ido. Supematurale, ut distin-
guatur a donis naturalibus , qualis est
creatio , conservatio , sanitas corpo-
ris &c. &c.


Cap. I. De varia acceptione Zfc. 7
Primum.
& dwisione Gratia.
Dicitur jtio. Homini lapfo concejfum,
ut ostendatur hanc gratiam este maxime
gratuitam ; siquidem donum , quod in-
dulgetur inimico , magis gratuitum est,
quam quod tribuitur non inimico, ut
notat Apostolus Rom. j-. v. 8- his ver-
bis : Commendat autem charitatem fuam
Deus in nobis, quoniam cum adhuc pec-
catores e femus. . . . reconciliati sumus
Deo per mortem Eilii ejus.
Dicitur 4to. Meritis Chrifti, ut di-
stinguatur gratia hujus status a gratia
Angelorum , & status innocenti® ," qu®
in nostra sententia independenter a me-
ritis Christi fuit conceisa : homini au-
tem lapso Deus benedixit in omni bene-
dictione spirituali in coeleftibus in Chri-
fto, Ephes. 1. v. 3.
Dicitur sto. In ordine ad vitam ceter-
nam, quia Gratia est semen glori®, qua-
tenus hominem ad illam elevat, movet
ac disponit. Hinc Joan. 4. v. 14. fons
aquee falientis in vitam ceternam, dici-
tur.
De hac gratia Christi sic definita 5
aduri sumus in pr®senti Tradatu; qu®
dividitur 1 mo. In creatam & increatam.
Gratia creata sunt beneficia vocationis
& justificationis &c. Increata est bona
voluntas divina , pr®destinatio , Unige-
nitus Dei filius, &c. ado. In tempora-
lem & ceternam. Gratia temporalis est
beneficium gratuitum in tempore colla-
tum. Gratia aeterna est ea, qu® extitit ab
®terno, ut pr®destinatio ad Gratiam & ad
gloriam , pr®definitio operum saluta-
rium &c. jtio. In internam & externam.
Gratia interna est ea , qu® in nobis est,
ut illustratio mentis, pia motio volunta-
tis, habitus supernaturales, &c. Gra-
tia externa est ea , qu® extra nos est,
U u u 3 ut
 
Annotationen