Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fiorelli, Giuseppe [Hrsg.]
Monvmenta Epigraphica Pompeiana Ad Didem Archetyporvm Expressa (Band 1): Inscriptionum oscarum apographa — Neapel, 1854

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.9141#0011
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AD FIDEM ARGHETYPORYM EXPRESSA

11

lectionibus, quod tandem recognovit Garruccius ( Quest. pomp. pag. 34), et cum latina epigraphe , quae
in proximiori pila legitur, comparationem instituit. Quamobrem cum valde incertum sit et temerarium fere his
ex litteris formulas oscorum programmatum educere , tamen opus interpretationis absolvens, unam earum in-
dicabo, quae propter indolem et contextum tituli paullo a vera abesse videtur : haec est VIR-RON-VOS*
FAC, quae in latinis titulis de magistratuum designatione occurrit, et quam praecedunt verba QVATVORV-
ITER* I- D-5 ut ex quatuor litterarum consensu coniicimus.

^ Alterius inscriptionis vestigia latent in litteris fugientibus pikufn... (mommsen, o. c. pag. 187, tab. xi,
n. 29 g 3 ). Tituli utrique leguntur in pilis tophaceis domus Francisci n imperatoris nomine appellatae.

VIII.

1. 2.

P • KHPHS Publius Cipius L • UE......N L • UPI(?)....

I D N-EA....ERK ME..........

Nomen Publii Cipii, quod extat in pila angulari domus Pansae, ediderunt Guarinius (Comm. ix, pag. 17;
Fasti duumv. pag. 22), Gellius (Pomp. 1835, tom. i, pag. 144), Grotefendius (Rud. ling. oscae pag. 30,
tab. n), Lepsius (Inscr. umbr. et oscae pag. 64 , tab. xxn, n. 5), sed praecedente M , quod, tamquam
omnino ad titulum non pertinens, recte Mommsenius reiecit (Unterit. Dial. pag. 186, tab. xi, n. 29 d).
Exhibet etiam haec tabula nostra in n. 2 et 3 duorum programmatum fragmenta , quae parum diverse a
Lepsio edita (o. c. pag. 63, tab. xxn, n. 3; pag. 67 , tab. xxn, n. 10), iterum a Mommsenio prolata
sunt (o. c. pag. 186, 187, tab. xi, n. 29 c, f 2), et quae ego delineavi ex pila quae extat dextrorsum
portam domus Pansae, atque ex domo angulari plateae Theatri.

IX.

MR.PERKHEN...... Mara Perkennius....

2 IIIWVE ...D....... liH.............

... LARIKU-IVIEL... ...............

4 iiu .. SEIS-APHINIS liii____procurator

ALTINUM alimentorum

Inscriptionem hanc inspicimus in platea Fontis Abundantiae prope Forum . Gellius ( Pompeiana 1835,
pag. 3->I), Guarinius (Comm. ix, pag. 17; Fasti duumv. pag. 22), Grotefendius (Rud. ling. oscae pag. 29,
tab. n), Lepsius (Inscr. umbr. et oscae pag. 641, tab. xxn, n. 6 ) et Mommsenius (Unt. Dial. pag. 186,
tab. xi, n. 29 e) eam descripsere, et sex versibus constare opinati sunt , quamquam vestigium versus ter-
tii valde dubium atque incertum dixissent ; sed cum pilam , in qua inscriptio depicta est , ferro e calce
purgassem, tunc tertium versum numquam extitisse, et quinque solum versus titulum habuisse comperi.

Notae numerales , quae in secundo conspicuae et in quarto versu minus integrae ac dimidiatae sunt, quia
hic pila fracta est et opere lateritio impleta, nomina virorum, qui ad quatuorviratum fortasse designaban-
tur, in vs. primo et tertio adamussim constituunt, atque in verbis . ..seis aphinis altinum alterius qua-
tuorviri appellationes praefinire videntur. Igitur verbum altinzim, quod est genitivi casus ex numero mul-
titudinis et modificatur aphinis, si alimentorum reddimus iuxta illud Festi, altus ab alendo dictus (lib. i,
pag. 7 Muller), vocem aphinis, quae ab alia adfero simili deduci potest, procurator explicandam,
et cum formula latinorum programmatum, quae latet litteris V* A- S# P* P#, de quibus amplissime con-
tendit Avellinius (Opusc. tom. n, pag. 227-252 ) , comparandam existimavi, etsi incertae sint significa-
tiones verborum , quibus super coniecturas extruere possumus.

X.

1. U. 15.

VAAMIMM — VICTOMAm MAAMIIEISE • MEFITAIIAIS Mammins Meditia(n)us? .. EMENS-MELHSSAI.....II.....IGIPAARIGTIS Clemens Melissaeus

1IKIN

Inter columnas tophaceas, quae Fori latum meridionalem praecingunt, duae conspiciuntur, in quibus ite-
rum depicta est inscriptio bilinguis n. I , de qua dixi in Giornale degli scavi di Pompei tom. i, par. n,
pag. x-xn. Verbum v aamunim quod ad genitivum multitudinis retuli, nunc arbitror accusativum sin-
gularem, quia vox victoria, quae oscum verbum latine reddit, et decurtata est atque ad exemplar permul-
tarum inscriptionum, quae muris incisae vel depictae leguntur, magis m finali caruisse , quam maiore lit-
terarum numero indigisse videtur.

Deperditae sunt inscriptiones n. \!L et 15 signatae , quae olim legebantur in platea Mercurii pilisque
lapideis domorum Pomponii et Medusae. Primam dedit Mommsenius (Bull. arch. nap. tom. iv , pag.
117; Unter. Dial. pag. 187, tab. xi, n. 30 b), quam forsitan Lepsius etiam vidit (Inscr. umbr. et oscae
pag. 67, tab. xxn, n. 11), et alteram ab Avellinio evulgatam {Bull. deUInst. 1831 , pag. 1&) multi edi-
dere, quos inter confer Lepsium (o. c. pag. 66, tab. xxn , n. 8, 9) et Mommsenium (o. c. pag. 187,
tab. xi, n. 30 a).

2. 4. 3. 6. 7.

AHVDIUNI • AKUN • CXII Adiunctionem acnu(arum) cxn C-IVDAHEOSII p'lUPlO)BII(?)S P-KY.. YRMS A-PU... A... RIFS

Ex titulis extemporalibus, quos hac tabula collegi, pro magnitudine atque integritate praestantissimus ille
est quem dedi n. 2 tectorio exaratus et rubro colore depictus, qui anno 1823 eruderatus , nunc Reg.
 
Annotationen