Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gori, Antonio Francesco; Passeri, Giambattista [Editor]
Mvsevm Etrvscvm Exhibens Insignia Vetervm Etrvscorvm Monvmenta (Band 3): [Tabvlas C. Exhibens]. Adcedvnt V. C. Io. Baptistae Passerii ... Dissertationes V. [i.e.VI] — Florenz, 1743 [Cicognara, 2584-3]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.24654#0094
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
54 DIS SE \ TATIO I.

C. Sulpicio Paetico C. Licinio Stolone, Confulibus, graftante per
urbem peftilentia , quo pacis Deum expofcendae caufa , tertio tum
poft conditam Vrbem , ledliftermum fuit . Sed ipfa Livii verba
operae pretium erit adferre (O: Quum vis morbi, nec Immanis confihts,
nec ope divina levaretur , viBis fuperjhtione animis , ludi quoque fcae-
ma , nova res bellicofio populo ( nam Circi modo fpeBaculum fuerat j in-
ter alta caelejlis irae placamina, inBituti dicuntur. Ceterum parva quoque,
( ut fer me principia omnia ) (S* ea tpfa peregrina res fuit . Sine carmine
ullo , fine imitandorum carminum aBu, LVDIONEs Ex ETRVR1A adciti,
ad tibicinis modos faltantes , haud indecoros motus, more 1 ufco , dabant .
Imitari deinde eos luventus , fimul inconditis inter fe mularia fundentes
verfibus , |(coepere : nec abfom a voce motus erant . Accepta itaque res ,
faepiufque ufurpando excitata , vernaculis artificibus ; quia Hifter Tujco
verbo Ludio vocabatur , nomen Hiftrionibus inditum : qui non ficut
ante , Fefcenmno verfu fimilem wcompofitum temere ac rude alternis lacie-
bant j fed impletas modis Saturas, defcnpto tam ad tibicinem cantu, mo-
tuque congruenti, peragebant. Adcedunt Taciti f») & Tertulliani (3) te-
ftimonia , quibus adftruitur, Romanos ab Etrufcis Scaenicos ludos,
& certamina accepilTe, quae quia faepenumero vulgata, haud opus
eft multis in re exploratiflima lecforum aures heic onerare. Adtuli
Hadriae inventum vas fidlile pidfuris elegantifiimum , expreflum in
Tabula CLXXXVill. Mufei Etrufci Tom. II. in quo Retiario-
rum cum Secutoribus, qui galea caput munitum habent, ludicra pu-
gna cum armis exhibetur in theatro , quod indicant hinc inde ere-
dlae arae, Diis facrae (4) : adeo nobis favent vetera Tufcorum mo-
numenta , ut nemo , nifi qui Vetuftatis (ludia primoribus labris
deguflavit, negare pofiit, Theatra apud Etrufcos fuilfe. Id perfpicue
etiam probatum eft a Clarifiimo Odia vio Bocchio , Nobili Viro Ha-
drienfi , qui Theatrum antiquiffimum, lateritio opere & Tufcanica
Architedlura exftrudlum , Hadriae , inclita Tufcorum colonia , &
eorumque nobili portu celeberrima, tefte Plinio (5), primus omnium
in lucem protulit, quod iam detedlum fuerat, quum fundamenta
Coenobii Patrum Ordinis S. Francifci iacerentur . Id ipfum infigne
aedificium Bocchius egregio Commentario illuftravit, Venetiis edito
anno cio.io.cc.xxxix. qui iterum paullo poft in lucem prodiit
inter Diflertationes Nobilium Sociorum Etrufcae Academiae Corto-
nenfis (<5)3 quapropter, quum eiufdem Hadrienfis Theatri Ichnogra-
phicae Tabulae in omnium dodlorum hominum manibus nunc
fint , minime heic repetendas effe cenfui.

IX.

(1) Lib. VII. 3. (4) Vide Obfervat. Mufei Etrufci Totr* II.

(2) Annalium Lib. XIV. pag. 394.

(3) De Spe&aculis . Vide etiam Valerium (5) Hilt. Nat. Lib. III. Gap. xvr.

Max. Lib. II. Gap. iv. Tit. 4. (<5J Tom. III. Difsert. ii. pag. 67.
 
Annotationen