Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Heliodorus; Schmid, Johann Peter [Editor]; Georgi, Gotthilf Theophil [Editor]; Bourdelotius, Joannis [Oth.]; Georgi, Gotthilf Theophil [Oth.]
Hēliodōru Aithiopikōn Biblia Deka — Lipsiae: Georgius, 1772 [VD18 10567259]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.53131#0011
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L. S.

ulgatum est, prudentumqtie indiciis firma*
tum gravissimis, eos, qui leguntur, libros
magnam habere vim ad animos, inprimis
tenerae aetatis, aut corrumpendos, et ad
pessima quaeque praecipitandos atque in-
digna, aut incitandos ad virtutem et praeclare fa£la.
Quae si vera sunt, vehementer debemus cauere, vt ab
letlione illorum abstineamus, hos assidue tractemus,
perlustremusque. Inter hos vero ipsos ii solent prae-
ferri, praesertim ab adolescentibus, qui sententiarum et
praeceptorum gravitatem ita temperant, audoritatem-
que, et verborum quadam comitate ita emolliunt} vt
primo adspeftu ne quidem sentiantur. Leguntur ita-
que delegationis cauila, remanent tamen in imis animi
recessibus aculei quidam, qui acrius saepe ad virtutem
stimulant, quam optima praecepta, nude et sine ornatu
orationis propofita. Haecque videtur esse ratio, cur
poetae potius legantur, et historici, et inter hos ipsos
Thucydides, Polybius, aliique his fimiles viris relin-
quantur, Herodoti autem Musae, XenophontisquedeCyri
educatione et reliquae vitae institutis narratio aiunioribus
adamentur. Illi res magnas illas quidem et excellentes
tradunt, sed ita, vt imitandas eas seuere et quasi pro
imperio praecipiant: hi veritatem non negligunt, et
praeclare facta, ineunda autem et q^ae deledlatione ad-
liciant, immiscent. Quorum in numero, quin haben-
dus sit Heliodorus, neminem putamus dubitaturum,
qui historiam eius, vt inscribi solet, Aethiopicam tan-
tum attigerit. Est illa quidem fabula, ex eo genere,
quod ob lubricum sermonis genus, et periculum, quod
bonis inde nascitur moribus, male audit, sed auda&er
arbitremur posse affirmari, Heliodorum ab hoc crimine
omnino ciTe alienum. Vniuersa enim narratio raram
a 4 quan-
 
Annotationen