Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Kircher, Athanasius
Athanasii Kircheri ... Ars Magna Lucis Et Umbrae: In X. Libros digesta ... — Amstelodami, 1671

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.37590#0019
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LECTORI «DIAOMAOEI
A U T H O R S. P. D.
Dem mihi Le&or <S>P\9fict6i$ , hoc in opere decupartito acci>
disse videtur, quod Adolescenti illi, quem commemorat Orat
sus apud Ciceronem de Claris Oratoribus, in littore obambulan-
tem forte fortuna scalmumoffendisse ; quem intuitus, neinutili
sibi foret, remumcomparavit • scalmum autemremo adaptatum
conspiciens, opere dele&atus, malum quoque concupivit, deinde antennas,
quibus malum decussaret ; malum vero antennis decussatum opus imperfe-
ctum ratus, velarudentesque coemit, navimque tandem aedificatam armamen-
tis instruxit, maria tranavit, ingentes divitias acquisivit. Quid hacprolusione
velim, paucis explico.
Sacra Caesarea Majessas, cum triennio fere praeterlapso pro incredibili erga
reconditiora studia affe&u, quaedam mihi circa Lucis @ Umbra naturam dubia
solvenda committere placuisset: ego immortalibus alias obstri&us beneficiis, ut
tanto Sapientiae Genio quovis modo satisfacerem, summo studio propositarum
solutioni quaestionum , ut par erat, incumbendum duxi: & dum nil minus
quam libri compositionem cogito $ in amplissimo tamen Lucis campos penitius
intromissus tam uberem Secopiosamlucidxsupelleftilisfcgetem reperi, ut de-
cem paginae, quas non nisi in diatribes normam primo concinnaram, successii
temporis in ingentem decem librorum molem excreicerent. Scalmum igitur
inveni , adaptavi remum, malum antennasque dilposui, navim omni arma-
mentorum genere instru&am aedificavi: per immensumcoelesiium (pariorum
Oceanum di vagatus, quantum humanae mentis fragilitati licuit, maximos Lu-
cis fulgores translustri umbratilis machinationis velo lustinens 5 tanquam per
vapidum medium tandem inexhaustas ejusdem divitias propius contempla tus,
maxima haesi admiratione attonitus, admiratio curiosum aestuantemque ani-
mum, veluti admotis facibus ita potenter inssammavit, ut exinde quietis in-
capax nihil non molirer ; ut inaccessos Lucis thelauros erutos, mundo expone-
rem. Quod quidem hoc decupartito Opere, veluti Navi quadam deciremi,
quam 8c Artem Magnam Lucis Sc Umbra arrogantiori forsan, quam par erat ti-
tulo, inscripsimus.
Verum ne cum fastuoso illobombilio, ut apud Plautum est, aliquam mihi
immodestiae, ac ja&antix labem aspergerem 5 Cur Artem}
cur Magnam ? cur Lucis & Umbra appellaverim ? explicandum duxir
Artem itaque dicimus, ut quod diuturno Lucis & Umbra scrutinio pertinax
invenit contemplatio ; id ars per regulas varie combinatas, ceu fru&us longe
uberrimos, in usus derivaret humanos.
Magnam dicimus, ob occultam quandam ad Magnetem allusionem. Ma-
gnetem enim, Magnes rerum omnium attra&rix lux, haud incongrue sequi-
tur, Magnetem, inquam, quem ali quot abhinc annis pro ingenii mei modu-
lo mundo patefeci, lux magnes lequitur a coelesti nescio, qua Heracleotica
catena potenter attrarius. Magnam dicimus ob earum rerum, in quas domi-
nium suum exercet, immensam amplitudinem ; cum nihil in hoc sensibili rerum
ambitu excogitari possit, quod Ars nostra non sibi vendicet.
Cum vero rerum antiquissima sit Umbra, imo ante omnem rerum existen-
tiam in nihilo illo praeluferit, sblo Creatore posterior $ necessari6 eandem Luci
tanquam perpetuam, atque individuam comitem conjunximus. Atque adeo
3* * Q, opus
 
Annotationen