Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Kircher, Athanasius
Athanasii Kircheri ... Turris Babel sive archontologia: qua primo priscorum post diluvium hominum vita, mores rerumque gestarum magnitudo, secundo turris fabrica civitatumque exstructio, confusio linguarum & inde gentium transmigrationis, cum principalium inde enatorum idiomatum historia, multiplici eruditione describuntur & explicantur — Amsterdam, 1679 [Cicognara, 2055]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.2986#0006
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
E D I C A T 1 O.
contestata est 3 ita quoque evidenti lapsus sui gravissimi e-
xemploomnem postseretro secuturam humani generis
astatem edocuit , docereque debuistet, 3\(on ejje confilmm
contra T>ominum : sed omnes animi arrogantis machinas,
substruc-Honesque ambitionis , quantumvis immanes, i-
nanes tamen & insanas esse, eodemque secum fato peritu-
ras. Quodnam enim poterat vanitatis imbecillitatisque
mundanae luculentius statui exemplum posteritati ob o-
culos, ad comprimendos insani tumoris impetus ad ever-
tendas fastuosas hominum cogitationes, quarn fastus a-
deo insolens & ingens , tam levi Dei digito suppressus,
quam moles tam vasta tam citb facileque devastata > In-
felix illud inauspicatumque stolidissimae arrogantiae e-
xemplum hic ego in scenam produco; atque utinam illud
ita uriiversis possem statuere ob oculos ut videant, quam
tragica semper m hoc ambitionis theatro scenam claudat
catastrophe ; perspiciantque, non aliam posse exspectari
coronidem operis cpod molitur impietas,quam cumulum
tumulumque, qui auctorem nefariorum moliminum ea-
dem secum ruina consepeliat. Id quod neminem oculatas
mentislatere posse crediderim, qui,quod hic oculis subji-
cere conatus sum, apprime considerarit,quantam "Babylom-
ci isti insana? mentis pras varicatores ab ulteriori coepti mo-
liminis prosecutione coelitus desistere coa£ti, linguarum
videlicet admirabili confusione inter sese divisi dissipati-
que , transmigrationis gentium populorumque infaustit
simi conditores, ac surculi per totum terr irum orbem
propagati, quantam, inquam, haec sparsa qu^quaversum
semina infelicitatis, toti humanas posteritati m^ssera cala-
mitatum disseminarint. J\(embrod cmm ambitionis oestro
in tanta mdrtalium multitudine percitus, & ad hasc gi-
ganteo corporis habitu formidabilis , cum virium, tum
potentias suas grandirate confisus , e vestigio avitas reli-
gionis cultu repudiato , a pafernis ZhQiemi posterioris
mundi primi monarchae a Deo constituti, praeceptis rece-
dens , degener & refraitarius, dum divinae apotheoseos
titulum impiissimo fastu attentat, spretis conculcatisque
divinis humanisque juribus, primus orbem ab hac scele-
rum<
 
Annotationen