Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Kircher, Athanasius
Athanasii Kircheri ... Turris Babel sive archontologia: qua primo priscorum post diluvium hominum vita, mores rerumque gestarum magnitudo, secundo turris fabrica civitatumque exstructio, confusio linguarum & inde gentium transmigrationis, cum principalium inde enatorum idiomatum historia, multiplici eruditione describuntur & explicantur — Amsterdam, 1679 [Cicognara, 2055]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.2986#0007
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext


EDXCATIO.
rum illuvie non longo abhinc diluvio repurgatum abo-
minandae tyrannidis, idololatriae,, atque innumerarum in-
de prossuentium detestandarum pestium labe contamina-
vit. Quam impietatem intuitus , nec non intimo cordis
dolore perculsus ille humani generis restitutor J\(oe, mox
nutu divino separatis ab impia Chami stirpe filiis Sem &
^apheth, viam re&am, quam J\(embrod corruperat, divini
cultus propagatione restituere quibuscunque potuit mo-
dis non destitit. Ut vel inde doceamur, nullum ad impe-
riorum regnorumque status evertendos impietate vio-
lentiorem esse arietem; nullum ad eosdem conservandos
fulciendosque pietate & religione robustius dari prassi-
dium. Quocirca utriusque primsevi hujus imperii imagi-
nem, ceu prototypon quoddam reliquorum , hisce qui-
buscunque a me conscripti voluminis lineamentis exhi-
bendam duxi 5 ut reges terras, mundique dominatores,
quid sceptra purpuramque deceat, quid dedeceat 5 quid
rationi rectas consonum , quid dissbnum 5 quid denique
ad divini moderatoris normam compoiitum atque con-
forme, quid difforme, veluti in lpeculo quodam attento
mentis examine contemplentur. Quod quidem non al-
teri meliori jure , quam tibi Sacratissime Cjesar,
qui in republ. Christiana puppim clavumque tenes, dica-
tum ad sacros majestatis pedes eo > quo possum, submis-
sissimae voluntatis obsequio venerabundus depono. Fa-
tieris, Augustissime Imperator, protuainomnes
pietate, clepnentiaque, laborum meorum fructus exiguos,
tanquam infimas servituti tuas addiclissimos satellites ad
pedes tu^s requiescere, sub cujus ingentis umbrae prae-
sidio requiescit Tax & Felicitas universorum, in cujus
augustissimi capitis specula indefessi vigilant excubito-
res Con/ilium & Indufiria? qui duo perspicacissimae mentis
tua3 oculi vere aquilmi nunquam vel minimum remiisa
contentione denectunt aciem a Solis aterni radiis; sed at-
tentis in omnem partem studiis pro Deo &• populo assidub
occupantur. In cujus inconcusso animi incomparabilis
folio regiam sibi sedem fixerunt patern^ hereditatis pars
1 maxima Tietas&csufiitia: cujus demum^ quod rarissimum
dicebat

>r

s0
I

9 '
 
Annotationen