Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
64

«5 C s ) 5»'

ad Scripturam enim provocant omnes , cum Ecclesia
orthodoxa conciliandi methodus erit brevissima facil-
iimaque.
Tb. LXXXlll. Num massa, ex qua Christus ia
utero Matris formatus est atque conceptus, in Adamo
a lapsu prasservata fuerit, puraque per generationes
descendentium ad Mariam usque propagata? an vero
eadem, in se corrupta, a Spiritu S. demum in Maria,
ante conceptionem r purgata & san&ificata sit ? inter
Theologos nostros, etiam recentius , problematice
in utramque partem disputatum fuit. Neutra quidem
harum sententiarum analogia; fidei, aut uva/jut^^a-lx
absolutas Salvatoris contrariatur : posteriorem tamen
ut multo probabiliorem praeferendam arbitramur,
haud temere miracula fingentes, ubi Scriptura eadem
non refert.
Tb. LXXXIV. Est equidem Christus Propheta,
Sacerdos & Rex nobis a DEO datus; (ut enim usita-
tissimam hanc officiorum ejus distributionem trimem-
brem , prophetico ad sacerdotale relato, deseramus,
praeter lolum novitatis studium, nihil causie inveni-
mus) non tamen per propheticum regiumque , ut
Fanatici volunt, sed solum sacerdotale officium Red-
emtor noster est. In hoc enim solo viftimam se
DEO pro peccatis nostris obtulit justitia?que Divina;
satisfecit, quo nos DEO reconciliaret, Ebr. VII. 27.
X. 12.14. Ut Propheta & Rex nos equidem illuminat
atque san&ificat, verum ut Sacerdos nos justificat, re-
missionem peccatorum gratiamque divinam nobis
merendo, id quod Redemtoris munus est.
De
 
Annotationen