Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
9*

(«) -6»
as usum sidem in. accipientibus requiri, ex t. Cor. X.L
firmum nobis manet; quapropter etiam indigni,
fide poenitentiaque destituti, ad eam accedentes fi-
nis & efferus a DEO intenti participes fieri non pos-
sunt. Nihilominus illos veram Coenarn ipsumque
corpus ac sanguinem Christi in eadem accipere, idem
Apostoius Paulus verbis sat claris indicat v.27.29. In-
dignos namque dicit edere panem hunc, de quo in
repetitione verborum institutionis loquutus fuerat,
eum videlicet, de quo dixerat Christus exhibens:
Edite, hoc ejl corpus meum. Ex quo sequitur, eos una
cum pane eucharistico simul edere corpus Christi.
Dicuntur & indigni rei fieri corporis & sanguinis
Christi, quas igitur obje<ftum sunt reatus, seu res,
cujus violatione ac indigna traftatione obligatio ^ ad
judicium contrahitur. Id quod confirmatur addita
reatus causa: quia non discernunt corpus Domini, i. e.
haud aliter ipsum siimunt, quam si vulgaris cibus
esset. Ecquid autem hoc aliud est, quam dicere,
indignos ad S. Coenarn accedentes indigne mandu-
care non panem illum, sed corpus Christi, quod a
vulgari cibo discernendum.debitaqHe cum reveren-
tia tranandum erat.
Th. CXXXKl* Quandoquidem S. Caena, pras-
ter principalem ejus finem, etiam externum symbo
lum Sc lignum est ejusdem fidei prosessionis atque
communionisEcclesiastica?, 1. Cor. X. /7. i$. idcirc-o no-
bis non licet apud Calvino-Reformatos hocce Sa-
cramentum accipere, etiamsi vera esset qvorundam
Nostratiumhypothesis: Calvino-Reformatos, non fi-
nis quidem, elTentias tamen ratione, verum habere Sa-
■ ■ era-
 
Annotationen