no
Anhang
15. Formulae Turonenses, Appendix 3 (MGH.Formulae Merowingici et Karolini
aevi), S. 164: [1] Hic est traditio. [2] Rerum omnium scripturarum traditio
subsequatur. Quam ob rem ego in Dei nomine ille, filius illius condam. Dum
non est incognitum, sed apud plures notum esse cernitur, qualiter ego aliqua
femina aut puella, filia illius, legibus eam sponsavi, et de rebus meis, qui sunt
sitas in pagos illos, ei aliquid per carta donationis ante die nuptiarum
confirmavi et habendi et per hanc titulum traditionis [...] trado [...]. [3] Si quis
vero, quod fieri minimae credo, si ego ipsae aut ullus de heredibus meis vel
quislibet extranea aut obposita persona, qui contra hanc titulum traditionis,
quem ego conscribere vel adfirmare rogavi, venire aut aliqua calumnia
generare praesumpserit, cui litem intulerit solidos tantos conponat, et sua
repetitio in nullisque modis obtineat effectum, [4] et hanc traditio ista ha me
facta, meis vel bonorum hominum manibus roborata cum stipulatione subnixa
omnique tempore maneat inconvulsa.
Cartae Senonicae
(70cr Jaiirc &
16. Cartae Senonicae 6 (MGH.Formulae Merowingici et Karolini aevi), S. 187f:
Carta agnationem. Femina illa ille. Omnibus non habetur incognitum, qualiter
tibi per voluntate tua servo iuris meo nomen ille ad coniugium sociavit uxorem,
unde te vel procreatione tua in servitio inclinare potueram. Sed mihi prepatuit
voluntas plenissima, ut tale aepistola agnatione in te fieri et adfirmare rogavi,
ut, se aliqua procreatione filiorum aut filiarum ex te nate vel procreate fuerint,
sub integra ingenuitate cum omni peculiare eorum valeant [permanere, et
quod], Christo propitio, laborare potuerint, cessum habeant et nulli heredum
hac proheredum meorum nullum impendeat servitium nec litemonium vel
patronatus obsequium nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt. Testamentum
etiam faciendi, defensione vero vel mundeburde aecclesiarum aut bonorum
hominum, ubicumque se eligere voluerit, licentiam habeat ad conquirendum.
Si quis vero, quod nec fieri credo, si ego ipse aut ullus de heredibus vel quislibet
ulla opposita persona, qui contra hanc aepistola agnatione venire conaverit,
inferat ei, cui litem intulerit, ista tota servante, una cum socio fisco auri untias
tantas esse multando, et presens agnatio omni tempore firma permaneat.