Montfaucon, Bernard de ; Schatz, Johann Jakob [Editor]
Antiqvitates Graecae et Romanae: a ... Bernardo de Montfaucon plvribvs olim volvminibvs explanatae et schematibvs illvstratae, nvnc avtem ad commodiorem stvdiosae ivventvtis vsvm in compendivm redactae et figvris aeneis forma minori exornatae a ... Iohanne Iacobo Schatzio Argentinensi . — Nürnberg, 1757

Page: Lectori_1
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/montfaucon1757a/0003
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile


LECTORl!


on multa sunt, quae praefando hic dicere habeo; nec sunt illa exi-
miimomenti; eius enim generis, ut ad me praecipue pertineant,
cui ratio quasireddenda est publice, et excusatio dispicienda cu-
rae illius exiguae, quam in hoc antiquitatum corpusculum uide-
bor impendisfe; et multo certe ampliorem in illud conferri ius fas erat, si meamipse
dicere sententiam iubear. Inibo autem uel eo nomine aliquam a lectoribus gratiam,
quod satis breuiter illa dixero, quae ad id, quod parum referat ea dici, inuitus ipse,
ut dicam, qubd res est, attingo, quam prodo. Quod ad ipsum colligendi huius ex
Montfauconiano grandi et splendidissimo corpore, operis attinet consilium uniuer-
sum : nihil eius mihi praecipue tribuiuolo. Temere quasi, post aleam iam ia&am,
nihil eius rei meditatus ipse aut cogitans ad illud accessi ; postquam sua iam ipsi,
aliisque constabat omnis ratio. Altdorsium mihi euocato honoris caussa compellan-
dus eral Perillustris ille Ebnerus ab Eschenbach , Norimbergensis Duumuir, cet.
de re ista omni publica, deque omni litteraria aeternum meritissiinus; quem Peires-
cium aetatis huius habere fas est. Commodum Perillustrem virum ego secundum
aut tertium adieram , cum intellexi, quantum valuerit apud eum amicorum quo-
rumdam mei commendatio; mihi enim, et uix ordiundae consuetudini tribuere nihil
possum. Inter plura clementer atque longe humaniiTnne communicata mecum con-
silia, quibus me admoturum se signiflcabat, mentionem ille facere etiam huius in-
stituti, de quo Lichtensiegero cum Argentoratensis Gymnasii diredore iamconuene-
rat; illud collaudare, atque me id adiuuare uelle, imo iubere. Promittere enim
liberalissime, ex ipsius arculis opulentis uariorum ^j^Mcav nouas imagines, operi
isti tandem adiiciendas. Idem eius au&oritate me rogabat honestissimus Lichtenfle-
gerus, Norimbergensis ciuis, inter alios artifices aenearum imaginum caelandarum
non ignobilis. -Istud igitur negotii, quantumuis sub auspicia nouitum et grandis mu-
neris graue fbturum , nefas uidebatur deprecari atque omnino a me amoliri, cum
praecipue hac illa ratione satis prodesse dicerer ; ne parum liberalem mentem de
me ipse praedicarem. Condixi itaque,in partem aliquam, ut iam possem, me uen-
turum. Recensui autem manuscriptas terniores, quas per otium Cel. Schazius con-
fecerat, et ad Lichtenftegerum miserat; Argentoratum et ipie aliquoties, quae hanc
in rem conducere uidebantur, perscripsi. Immutaui autem hic ibi scribendi genus,
ut ne uerboso nimis stilo hoc opus excresceret , ii forte breuiori ratione tradi illa,
quae au&ore argentoratensiDire&ore, ex grandiillo opere Montfauconii erant se-
lecta, rede possent. Hic quae partes meae fuerint, multis dicerenon attinet. Adie-
ci aut«m ueterum scriptorum quaedam testimonia, quibus res praecipue mytholo-
X 2 gicae
loading ...