Montfaucon, Bernard de ; Schatz, Johann Jakob [Editor]
Antiqvitates Graecae et Romanae: a ... Bernardo de Montfaucon plvribvs olim volvminibvs explanatae et schematibvs illvstratae, nvnc avtem ad commodiorem stvdiosae ivventvtis vsvm in compendivm redactae et figvris aeneis forma minori exornatae a ... Iohanne Iacobo Schatzio Argentinensi . — Nürnberg, 1757

Page: Praefatio_1
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/montfaucon1757a/0006
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
(o) $ (O)
PRAEFATIO.
w» m <*
F \ndem aliquando huicoperi, ante lustri, et quod excurrit, spatium haud
infelicibus auspiciis coepto, etnunc, iuuanteDeo, ad finem perducto, ul-
H dmam admouere manum licet. Studium Antiquitatis et, quibus illud
•*- nititur, variae monumentorum reliquiae non litteratis tantum, sed etiam
illitteratis vario sese nomine eommendant. Quam praeclaram illa Historiae atque
lurisprudendae facem praeferant, apud omnes illos, qui his studiis dediti sunt, in
confesso est. Quantum porro multifaria, quae passim conspiciuntur, monumenta,
si quidem illa peritissimi alicuius artificis manu fabrefacla si nt, arni pictoriae et
sculptoriae, nec non chalcographiae promouendae iam olim profuerint, et adhuc
prodesse credantur, uel ex eo intelligi potest, quod omnes ii, qui has artes exer-
cent, optimorum eiusmodi monumentorum exempla magno sumtu undique corra-
dunt, eaque imitari non minori studio laborant.
Insignem itaque laudem illi merentur, qui certiiTima istiusmodi canae Antiqui-
tatis et variae eruditionis documenta per totum ferme orbem habitatum colligere,
eaque commentariis iuis illustrare studuerunt ; in quo Graeuii inprimis atque Gro-
nouii labores, nec non Thesauri Italici opus splendidissimum immortalem auctori-
bus suis famam conciliarunt. Iure suo his iungi meretur maxime reuerendus P.
Bernhardus de Montfaucon, quem magnum Antiquitatis apparatum pretiosissimis
pulcherrimisque monumentorum apographis, quae uere regiisimpensis aeri incidi cu-
rauit, adornatum, et decem uoluminibus comprehensum, nobis reliquisie constat.
Haud exiguam quoque laudem illi promeruerunt, qui praecipua huius doctrinae ca-
pitain compendium redegerunt, eoque ipso iis potiisimum consuluerunt,quibusma-
iora ista opera, uelob sui raritatem, uelpretii quantitatem,euoluere non ubiuis con-
dngit; in quo Rosini inprimis, Cellarii, Hildebrandi, Neuporti, Heineccii, alio-
rumque operae prae multis aliis commendari merentur,
Sed ne hi quidem omnium desiderio satisfecerunt* In studio scilicet Antiquita-
ds quum multapassim occurrant, quae, nisi uiuis quasi figurarum aenearum imagi-
nibus Ledtorum oculis clarius subiiciantur, uix ac ne uix quidem intelligi possunt;
haec uero compendia istiusmodi schematibus plane destituantur: minime mirum est,
si multa multis obscuramaneant, quae adminiculis modo laudatis illustrari melius
possent, Gratissimum itaque nos laborem iis omnibus praestitisse autumamus, qui
maiorum rariorumque commentariorum usu exclusi, in compendiis istis quam quae-
runt illustrationem non inueniunt; dum elegantiisimo doclissimi Montfauconii opere
una cum figuris illius aeneis in compendium redado defeclui isti, quoad fieri potuit,
mederi laborauimus,
Minime negamus, multo magis plerisque consultum fuisse,si huius operisMont-
fauconiani loco ex omnibus, ialtem praecipuis Antiquitatum Graecarum Romana-
rumque collectionibus paullo ampliorem aliquem epitomen concinnare licuisTet.
Sed praegnantiores in promtu fuere caussae, ob quas hoc tempore solis Montfau-
conii commentariis insistere magis placuit. Etenim lubentes quidem fatemur, Do-
ctisslrnum hunc diligentissimumque uariae Antiquitatis custodem , si ipsam huius stu-
dii materiam atque complexum respiciamus, multa uel planeomisisie, uel ncm dilu-
cide satis explicasse; ita quidem, ut ex uberioribus aliorum commentariis permuka
hic suppleri potuissent et certe debuissent, nisi et sumtibus et tempori quodam nio-
do parcendum fuisset. Quum etiam perspiceremus, saepius laudati Montfauconii
nostri operas, tum ob accommodatissimum, quo in tradenda hac lnititucione usus
eit,


loading ...