Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Muratori, Lodovico Antonio
Opere del proposto Lodovico Antonio Muratori già bibliotecario del Serenissimo Signore Duca di Modena (Band 5) — Arezzo, 1768 [Cicognara, 2497-5]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.30648#0141
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
V 1 T A N D A. 125

in Theolog. Mariana : Saavedram quoque supra vidimus pro eadem
Martyrii sponsione pugnantem. Immo idem Granado refert ( credat
qui velit ) in eam opinionem inclinasse eximium Theologum Fran-
cifcum Suarex^ cujus Epistolam laudat. Hisce Parthenotimus addit
JLudovicum Turrianum, Thomam Fra?ices de Urrotigoiti, & Franci-
fcum Cajiillo Velafco ; addendus & ipse tandem aciei tantomm com-
militonum. Quamvis eniin Theologus noster? incertus quem even-
tum habitura sit pugna, praefra6le non deferat nomen & aureolam
Martyrii pro caussa ista occumbentibus : satis tamen significat, sibi
eandem opinionem probari, immo 8c ipsam clientibus suis artificiose
insinuat. Hac praecipue de caussa Lamindus Sanguinario Voto obsi-
fìendum credidit, quod audilset hominem Populo suadentem mori,
si occasio ferret, pro tuenda Virginis Conceptione sine macula ; glo-
riosain enim hanc mortem subsequeretur praemium ac nomen illustre
Martyris. Quid porro Siculus Theologus in hanc rem habeat iterum
audi : Virtutis opus ejì, ait pag. ip. Virginem ut a labe Immunem
venerari, quia Pium ejì, ipfo satente Prìtanio „ Virtutis opus eft, vo-
vere aHum Virtutis, & Votum fervare: Vovete (V Peddite. JJhdd er-
go impedimento ejfe potejì^ ut pro his Virtutis aliibus mortem quis Ju-
beat, & Martyr ?iuncupetur? Pag. 55?* addit: Vovens non pro Opinio-
ne (scilicet Scotistica de Conceptione Virginis) fed pro Deiparae Cul-
tu moreretur. Ajjìrmare autem quod Mori ob exercitium Virtutum ae-
quetur morti pro Fids consìtenda, nullum efì sacinus, ?iec res ejì mo-
derationis indiga . Tum pag. 74. ostendere conatur , non eise hoc
Martyrii novum genusy quo nomine Lamindus illud confixerat; natn
Sanfio Thoma docente, Gmnium Virtutum opera, fecundum qucd re-
feruntur in Deum, funt quaedam protestationes Fidei. Parthenotimus
autem in ea sententia est, mortem oppetere pro Immunitate Virgi-
nis essse Opus Virtutis, Quamobrem animadvertat Lesior, non solum
contendi a Theologo Siculo, Honeftum esise ac laudabile pro Scotisti-
ca sententia niori, sed etiam veri Martyrii gloriam deberi morienti-
bus. Quae opinio quum gravissuna res certe sit, omnium prudentum
Gatholicorum examen exigit.

Ad me quod attinet .infimum omnium, censeo, nunquam in
Ecclesia Dei tolerandam ejusmodi sententiam, eamque sollicite eradi-
candam, ne sub Martyrii spe incauti Fideles, ubi neque opus est,
neque licet, in mortem ruant. Et profe£fo si quae hafienus dissserui,
solido fundamento nituntur, jam supervacaneum sit alia ad hanc mo-
lem dejiciendam referre. Si enim honestum minime est, immo Pec-

catum
 
Annotationen