Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Panofsky, Erwin; Saxl, Fritz
Dürers "Melencolia I": eine quellen- und typengeschichtliche Untersuchung — Teubner, 1923

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.31125#0128
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Ausgewählte Kafiitel aus Marsiglio Ficinos ,,Libri de vita trifilici“ 107

purpureo mixtum calet et lucet atque velut iris trahit varios flagrante
corde colores. Quaeret aliquis iterum, quonam pacto humor eiusmodi
conducat ingenium: nempe spiritus ex hoc humore creati primo quidem
subtiles sunt; non aliter quam aqua illa quam et Vitae seu Vitis aquam
nominant et Ardentem, quoties ex crassiori mero quadam ad ignem
destillatione ut fieri solet, exprimitur. Spiritus enim sub angustioribus
atrae bilis eiusmodi compressi meatibus vehementiore ob unitatem ca-
lore maxime tenuantur perque arctiores meatus expressi subtiliores,
erumpunq deinde calidiores similiter atque eadem ratione lucidiores,
tertio motu agiles actione vehementissimi, quarto solido stabilique hu-
more iugiter emanantes actioni diutissime serviunt. Tali autem animus
noster obsequio fretus indagat vehementer, perseverat investigando diu-
tius, facile, quaecumque investigaverit, invenit, clare perspicit, sincere
dijudicat ac diu retinet iudicata. Adde quod, quemadmoduminsuperiori-
bus significavimus, animus instrumento sive incitamento eiusmodi, quod
centro mundi quodammodo congruit, atque (ut ita dixerim) in suum cen-
trumanimumcolligit, semper rerum omnium et centra petit etpenetralia
penetrat. Congruit insuper cum Mercurio atque Saturno, quorum alter
omnium Planetarum altissimus investigantem evehit ad altissima. Plinc
philosophi singulares evadunt, praesertim cum animus sic ab externis
motibus atque corpore proprio sevocatus et quam proximus divinis
divinorum instrumentum efficiatur. Unde divinis influxibus oraculis-
que ex alto repletus nova quaedam inusitataque semper excogitat, et
futura prqedicit. Quocl non solum Democritus atque Plato affirmant,
sed etiam Aristoteles in Problematum libro et Avicenna in libro Divi-
norum et in libro de Anima confitentur. Quorsum haec de atrae bilis
humore tam multa? Ut meminerimus, quantum atra bilis, immo can-
dida bilis eiusmodi, quaerenda et nutrienda est tanquam optima, tan-
tum illam, quae contra se habet, ut diximus, tanquam optimam, tantum
illam, quae contra se habet, ut diximus, tanquam pessimam esse vitan-
dam. Adeo enim dira res est, ut a rnalo daemone eius impetus insti-
gari Serapio dixerit, et Avicenna sapiens non negaverit.

B. BUCH III, KAP. 2, 11, 12, 22.

De concordia mundi, et de natura hominis secundum stellas. Quo-
modo fiat attractus ab unaquaque stella. Caput II.

Neque vero diffidere debet quisquam, nos atque omnia quae circa
nos sunt praeparamentis quibusdam posse sibi vendicare coelestia. Nam
coelitus haec facta sunt assidueque regpntur, et illinc in primis prae-
parata sunt ad illa: Et quod maximum est, mundlus animal in se magis
unum est, quam quodvis aliud animal, si modo est animal perfectissi-
 
Annotationen