Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
io6

IV. Anhanp•

rium est; omnino eam esse, quo ad eius natura patitur subtilissimam. Si
enim tenuata pro natura sua maxime fuerit, poterit forsitan absque
noxa etiam esse multa atque etiam tanta, ut aequare bilem saltem j^on-
dere videatur. Abundet igitur atra bilis, sed tenuissima: non careat
humore subtilioris pituitae circumfuso, ne arescat prorsus durissima-
que evadat. Non tamen misceatur omnino pituitae, praesertim vel fri-
gidiori vel multae, ne frigescat: Sed bili sanguinique adeo misceatur,
ut corpus unum conficiatur ex tribus, dupla sanguinis ad reliqua duo
pro portione compositum, ubi octo sanguinis partes, duae biLis, duae
iterum atrae bilis portiones existant. Accendatur aliquantulum a duo-
bus illis atra bilis accensaque fulgeat, non uratur, ne, quemadmodum
solet materia durior, dum fervet nimium, vehementius urat et concitet:
dum vero refrigescit, similiter frigescat ad summum. Bilis enim atra
ferri instar, quando multum ad frigus intenditur, friget ad summum,
quando contra ad calidum valde declinat, calet ad summum. Neque
mirum videri debet atram bilem accendi posse facile, atque accensam
vehementius urere, siquidem videmus calcem illi similem aqua per-
fusam fervere statim atque exurere. Tantam ad utrumque extremum
melancholia vim habet unitate quadam stabilis fixaeque naturae. Quae
quidem extremitas ceteris humoribus non contingit. Summe quidem'
calens summam praestat audaciam, immo ferocitati Q, extreme vero
frigens timorem ignaviamque extremam. Mediis vero inter frigus ca-
loremque gradibus affecta varie affectus producit varios, non aliter
quam merum, praecipue potens, bibentibus ad ebrietatem vel etiam
paulo liberius -affectus inferre varios solet. Igitur opportune temperata
sit atra bilis oportet. Quae cum ita moderata est, ut diximus, et bili
sanguinique permixta, quia et natura sicca est, et conditione, quantum
ipsius natura patitur, tenuissima, facile ab illis accenditur, quia solida
est atque tenäcissima: accensa semel diutissime flagrat, quia tena,-
cissime siccitatis unitate potentissima est vehementius incalescit, quem-
admodum lignum in paleis si utraque accendantur, magis diutiusque
calent et lucent. Atqui a diuturno vehementique calore fulgor ingens
motusque vehemens et diuturnus proficiscuntur. Huc tendit illud Hera-
cliti: Lux sicca, anima sapientissima.

Quo pacto atrci bilis ingeniosos efficiat. Caput VI.

Quaeret forte quispiam, quale sit corpus illud humoris eiusmodi
ex tribus illis humoribus ea qua diximus proportione conflatum? tale
est ferme colore, quale (aurum esse videmus, sed aliquantum vergit ad
purpuram. Et quando tam naturali calore quam vel corporis vel animi
motu accenditur? ferme non aliter, quam ignitum rubensque aurum

x) Muß heißen: ferocitatein.
 
Annotationen