Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Plutarchus; Squire, Samuel [Hrsg.]; Xylander, Wilhelm [Bearb.]; Baxter, William [Bearb.]; Bentley, Richard [Bearb.]; Markland, Jeremiah [Bearb.]
Plutarchu Peri Isidos kai Osiridos: Graece et Anglice — Cantabrigiae, 1744

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.43363#0007
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LECTORI CANDIDO

SALUTEM.
CCE tibi, LeSlor^ in manus trado lau·
datissimum illum Plutarchi de Ifide et
Ofiride Libellum : laudatissimum vero dico,
quia feepius in hoc uno memoratur Au&or
quam in ceteris quibuscunque opusculis, egre-
giis licet, omnigenaeque eruditionis refertis-
simis. Sive enim Mythologus sis, Fabulasque
Antiquorum mirandae sane compositionis et
prodigiosae explicare velis et diluere, ad Hi-
storiae veteris fidem revocare, ad Philosophiae
normam exigere, ad mores legesque Gentium
referre, ad Religionis denique instituta com-
ponere, hic cst, quem quaeris, Liber aut nus-
quam. Sive Hifloricus sis, totusque in Natio-
num. antiquissimarum Migrationibus, Mori-
bus, Legibus, Regibus et Dynastiis investigan-
dis, condendis, et digerendis verseris—degas
Herodotum^ Diodori verba ad trutinam voces
et appendas, haud tamen satis officio facies tuo,
ni hunc Nofiri etiam Tractatum diligenti et
curioso oculo perlegeris. Ut verbo dicam, Re-
ligionis Aegyptiacae hic conduntur Reliquiae,
a 2 re-
 
Annotationen