Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sarasa, Alfonsus Antonius; Sarasa, Alfonsus Antonius [Editor]
Alphonsi Antonii De Sarasa Ars Semper Gaudendi Ex Sola Consideratione Divinæ Providentiæ Demonstrata (Tomus I) — Wirceburgi: Stahel, 1768

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47312#0345
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
TRACTATUS OCTAVUS. 939
moliminis, minoris tamen sint industriae: is
vero, qui debilius sese corpus sortitum vi-
det, facilioribus se impendit, aut iis, quae
plus ingenii requirunt. Sic qui ferrum cu-
dere, cuiumque in laminas deducere brachi-
orum lacertis non valet, digitos acui ap-
plicat, aut si industria valeat, etiam peni-
cillo.
37. Tertio ; cum ad hanc tantam offi-
ciorum diverlitatem, ranta temperamento-
rum distin&io esset necessaria , sanguisque
tam varie ■ miscendus, tantam etiam mor-
borum differentiam exoriri erat necesse.
Morbi enim cum nihil aliud sint, quam
temperamenti dissonantia, humorumve in-
ter se digestorum discrepantia ; cerre ubi
variae sunt consbnantiae , lsthic mutatione
aliqua faCta, dissonantias esse varias opor-
tet. Et sic aliis videas morbis melancoli-
cos, aliis colericos, alios aliis exerceri; len-
tis illos, hos acutis, diuturnis aliquos, su-
bitis alios doloribus urgeri ; quae omnia
diversam corporis humorumque composi-
tionem liquido consequuntur.
38. Deinde, exinde oritur tanta etiam
venustatis inaequalitas : oculorum vivacitas,
aut obtusio : color roseus aut emortuus;
cutis leniter expansa, aut in rugas contra-
cta; mollities carnis aut scabrities; hispi-.
dae genae, aut glabrae, vultus denique to-
tus severus aut benignus; suavis aspechis
& ad amoenitatem decore compositus, aut
Y 3 serox
 
Annotationen