Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scarpa, Antonio
Anatomicarum Annotationum Liber ... (Band 1): De nervorum gangliis, et plexubus — Mutinae Ticini regii, [1785]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.13744#0042
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
38 ANATOM. ANNOTAT.

§• X.
Ab hac itaque gangliorum structura ulterius a nobis explo-
rata , ac demonstrata accedimus ad Meckelii, et Zinnii sententiam
tamquam similiorem vero, atque triplicem gangliorum usum esse
in animantium, hominisque corpore statuimus; nervos nempe dis-
jungere , commiscere, coalescere. Scilicet primum nervos crasciuscu-
los discriminare, et in plures minores surculos partiri , eosque ad
varios angulos, variasque directiones ita inclinare, ut ipsi ab uno ,
eodemque trunci loco ad certas corporis partes , licet numero plu-
res, et positu varias, dissitasque commode , et opportune queant
derivari. Deinde nervos origine sua ex cerebro , vel ex spinali
medulla distinctos , et idem ganglion attingentes, ac subeuntes ita
miscendo consociare, ut unusquisque ramus inde exiens ex filis
plurium conjugationum componatur, et constet ex staminibus ner-
vorum omnium, qui intra ganglion penetraverunt. Tertio demum
nervorum surculos tenues, plures, molles, atque disjectos in
unum, eumdemque duriusculum truncum colligere, et congregare.
§. X I.
Primum itaque demonstraturi ganglia subdividendis nervis y
augendo nervorum numero, eisque commodius distribuendis vel ma-
xime inservire , operae pretium erit nervi cujuslibet humani cor-
poris divisiones in duas tantummodo partes concipere , ut ab hac
simplici ganglii idea ad magis compositas facile progrediamur. No-
tum jam omnibus est, nervos ita esse natura comparatos , ut quot
stamina in exordio acceperant, tot etiam in fine gerant. Nequit
igitur unicus truncus, aut ramus bipartiri, quin stamina sua pa-
rallela a se invicem sejungat, atque diducat. Huic autem didu-
ctioni sequatur neccesium est , ut nervea fila primum incipiant in
trun-
 
Annotationen