XXXV
codices graecos Palatinos, priusquam patriam repeteret, anno 1881 exeunte,
nobiscum inspicere averet, annuimus libentissime, ea tamen lege, ut sententiae
suae de singulorum aetate copiam nobis faceret. Gravis quidem utrique
nostrum labor, (simul enim codices evolvimus, olim iam semel, iterum, tertio
excussos), sed ita suavitatis plenus, ut conveniret inter nos, si quid amico
otii anno sequenti Romam revertendi esset, quo saeculo etiam reliqui codices
Vaticani scripti essent, coniunctim investigare. At vero spes nostra fracta
fuit immani calamitate. Carolus enim vix erat Parisios regressus, quum
acerba morte, maxima cum nostra et Graecarum litterarum iactura, inopi-
nato praereptus est!
Ut vero redeamus illuc unde aberravit oratio, de aetate codicum
Palatino-Heidelbergensium licet ab Hasio Wilkenioque certiores essemus
facti, respeximus tamen, ne quid nos lateret, ad Wattenbachii v. cl.
Isagogen ad Palaeographiam graecam x, necnon ad praestantissimum opus,
quod edidit idem una cum Adolpho von Velsen, Heidelbergae anno 1878,
inscriptum: Exempla codicum graecorum litteris minusculis scriptorum. Quippe
enim in priore libro scripturae specimina, lithographice expressa, ex codicibus
petita sunt Palatinis 398, 281, 252, 23 (apud nos 33), 169, 153, 132,
299, 155 et 47; ih posteriore, cuius exempla omnia arte photographica
referuntur, praeter abia multa ex aliis bibliothecis desumpta, tria ex nostris
Palatinis sunt recepta, nempe ex codd. 281 (tab. XI), 23 (t. XXXVI),
et 252 (t. XXXVIII). Doluimus sane ad manum nobis non fuisse alteram
codicis Palatini 33 (23) partem, Parisiis delitescentem, quam Carolum Zan-
gemeisterum integram arte pariter photographica exprimendam curasse, ex
eiusdem Wattenbachii opere (p. 11, Tab. XXXVI) didicimus.
Etsi varias scriptorum Graecorum editiones in catalogo nostro laudare
non consuevimus, in eis tamen quotiescunque codicis alicuius Palatini aetatem
deprehendimus descriptam, editoris sententiam, ubi probabilior nobis videretur,
nostram facere non dubitavimus.
Quum indictiones mundique anni apud Byzantinos a Kalendis exordiantur
Septembribus, quoties temporis nota in codice a librario significata inter
menses Septembrem etDecembrem intercedebat, annos ex ea deduximus 5509:
si contra inter Ianuarium Augustumque, annos 5508; quod, ut nostra com-
1 Anleitung zur grieschischen Palaeographie von W. Wattenbach, mit zwolf
Schrifttafeln. Leipzig MDCCCLXXII.