XXXVI
putandi ratio cum Graecorum adamussim concinat, faciendum esse recte docet
Gardthausen \
§ 13. Subscriptiones librariorum retulimus omnes accuratissime. Quod
si quis menda in eis, eaque non pauca, quin et horrida, sibi deprehendisse
videatur, conferat ipse codices, quo persuasum sibi habeat, non errasse nos,
neque typographum, sed ipsos librarios, quorum inscitia stomachum simul et
risum aliquando movet. Quod in eis describendis minusculis constanter litteris
usi sumus, nulla neque nominum propriorum habita ratione, legem secuti
sumus scribarum ipsorum.
In codicibus recensendis ita sumus versati, ut quae ad aetatem eorum,
habitum faciemque et mores spectarent, ea grandioribus exprimeremus lit-
teris, minutioribus vero quae ad remm complexum, quae in eis contine-
rentur. Brevitati ita studuimus, ut tamen singula cuiusque codicis, etiam
pusilla nulliusque momenti persequeremur omnia, utpote quae, licet lectori
inania possint videri et fastidiosa, ad penitiorem indolis codicis cognitionem
haud parum conferant. Ea tantum initia, quae aiunt, sive prima scriptorum
verba, dedimus, ubi opera ipsa parum innotescerent, vel manu scripta tantum
exstarent, vel si quid principio in eis desideraretur. Quid enim iuvat, nisi
ut nequicquam intumescat catalogus, verba referre, a quibus initium ducit
Homeri, puta, Ilias, aut Thucydidis Historia? Quod auctoram editiones,
virorumque doctorum elucubrationes perraro laudavimus, aut si quid inediti
codex praeberet, nuspiam significavimus, id de industria, prudentique iussu
factum est, non ut labori parceretur, nobis sane optatissimo, lectoribusque
acceptissimo.
Titulos operum, si ullo modo fieri posset, latine ad verbum reddidimus;
ubi autem mendaces essent, aut imperfecti aut verbosiores, emendavimus,
supplevimus, amputavimus. Quos titulos praestabilius sane fuerit, nostra
quidem sententia, graece referre, ut in codice sunt, addita, si impeditiores,
latina interpretatione; mUtata enim veste et oris lineamentis, deformiores
saepe fiunt, ut vix possint dignosci.
Disiecta per codicem auctorum membra in unum noluimus cogere,
ne rerum ordo turbaretur; quod fieri vetabat ornnino in Menologiis ipsa
festorum dierum series. Si cui placeat scripta unius vel alterius auctoris,
* Cf. I. c. p. 387.