Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
IV

intermissi operis historiam breviter recensens novi inceptus praescri-
ptum publice exponerem. Quo programmah pervulgato et deinde in
speciem commentarii paullo amplioris explicato \ denuo exarsit diu-
turnum litteratorum hominum desiderium, ut bibliotheeae Vaticanae,
quae sin minus numero, pretio certe codicum manu scriptorum prin-
ceps habetur, enarrentur origo, vices, historia ea forma expositionis et
copia rerum ac documentorum, quas dignitas argumenti et bibliogra-
phicae doctrinae hoc tempore conditio videntur requirere. Ac mihi
quidem in votis erat, quod Assemani in praefatione ad volumen pri-
mum vix inchoarunt, id initio huius novi operis perficere vel quate-
nus fieri posset provehere. Etenim Assemani de origine, incrementis,
administris bibliothecae Vaticanae disserentes, quod ad veterem
praesertim historiam et antiquos indices codicum attinet, ieiune
nimis, ne dicam parum exacte, rem absolverunt; ceteri vero, qui
Assemanorum vestigia relegentes in eodem argumento versati sunt,
desiderati operis complendi propositum et munus haud suscepere 2.
Quare memoria scrinii et bibliothecae sedis apostolicae ab ultima
antiquitate paene ex integro repetenda est atque expiscanda; ve-
teres indices codicum requirendi sunt, ordinandi et cum recensione
bibliothecae et statu, qui nunc est, comparandi; denique tota tanti
thesauri historia est retexenda. Sed ea nunc conditio est appara-
tus ad hoc opus necessarii, ut plene et recte adhiberi vix ac ne
vix quidem possit.

1 La biblioteca della Sede apostolica ed i catalogi dei suoi manoscritti. -1
gabinetti di oggetti di scienze naturali, arti ed archeologia annessi alla biblioteca
Vaticana, Koma 1884.

2 V. de Reumont in Archivio storico italiano, nuova serie VIII p. 132-142.
 
Annotationen