Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
xc

dreae ad clivum Scauri. Taceo de celeberrimo codice bibliorum
Carolino, idcirco fortasse servato, quod seiunctim a ceteris libris
repositus esset in sacrario basilicae Pauli apostoli tanquam scri-
ptus manu Hieronymi *. De codice bibliorum adtributo saeculo X,
qui fuit basilicae s. Mariae ad martyres, consulendus Carolus Ver-
cellonius 2. Alii fortasse libri origine vel dono et usu iuris eccle-
siae Eomanae, antiquiores saeculo decimo vel undecimo, agnosci
poterunt excussis singillatim codicibus urbanis tum Vaticanis tum
aliarum bibliothecarum Urbis et totius Europae. Sed nullum extare
qui aetate superet, vix ullum qui aequet codices lectionarios scri-
ptos ab Agemundo presbytero, mihi videor fere certa ratione posse
affirmare. Denique de codicibus vetustis tabularii Vaticani nil attinet
dicere: vulgo enim notum nunc est eius tabularii regesta autken-
tica incipere a pontificatu Innocenti III, antiquiora cuncta periisse.
Quo civili tumultu, hostili direptione, incendio, vel quibus
casibus variis tanta vastatio scrinii et bibliothecae sedis apostoli-
cae, codicum quoque omnium antiquiorum saeculo octavo et vix
non omnium antiquiorum undecimo Eomae facta sit, annales in-
sequentium aetatum prorsus tacent. Clades, quas passa est Urbs
saeculo praesertim undecimo, maximis certe damnis affecerunt the-
sauros et bibliothecas aedium sacrarum. Sed bibliotheca Latera-
nensis eo exeunte saeculo perstabat; teste Deusdedit, de quo nunc
dicam. Neque ulla divinatione auctores historiae urbanae aevi medii
assequuti sunt, quibus temporum et rerum adiunctis vetus archi-
vum et bibliotheca sedis apostolicae ex omnium oculis evanuerint3.

1 Petrus Sabinus in codice Veneto Marc. Lat. X, 195 f. 276.

2 Variae lectiones vulgatae editionis sacrorum bibliorum I p. LXXXVII.

3 V. Gregorovius, St. di Roma nel medio evo III p. 177.
 
Annotationen