Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Enrico; DeRossi, Giovanni Battista [Bearb.]
Codices Palatini Latini Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Port. S. R. E. bibliothecario — Rom, 1886

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.3041#0098
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
XCII

id est ex archivo, ebibissent; utrum demum ipse Deusdedit tomos,
regesta, prwihgia viderit, tractarit, an excerpta inde olim facta
adhibuerit, auxerit *. Nuperrime vero Henricus Stevenson iunior
tota re accurate expensa luculenter demonstravit Albinum pen-
dere a Deusdedit, sed usum esse exemplari operis eius multo meliore,
quam est Vaticanum 3833; Cencium pendere ab Albino; capi-
ta III, 149, 150 cum toto opere et proposito auctoris ita cohae-
rere, ut non nisi ipsi Deusdedit ea adtribui recte possint 2. Hic
igitur tomos, regesta, privihgia vidit et excerpsit in archivis sedis
apostolicae; et de eorum conditione vertente et exeunte saeculo XI
testis est locupletissimus.

Inde discimus in bibliotheca Lateranensi extitisse tomos charticios
alios ex ioto, alios ex parte nimia veiustate consnmptos3; quorum sin-
gulis praescripta erant nomina pontificum, qui vixerunt saeculis
nono, decimo, undecimo. Ex his tomis. tomulis Deusdedit citat,
nullo ordine temporum, locationes praediorum, patrimoniorum, civi-
tatum; excerptis vero inde sumptis praefixit lemma; « Quae secun-
tur sumpta sunt ex tomis Lateranensis bibliothecae ». Similibus verbis
totam seriem conclusit: « Haec ex tomis patriarchii Lateranensis ».
Deinde sequuntur, servato ordine temporum, excerpta e regestis
Honorii I (a. 625-638), Gregorii II, Zachariae, Gregorii VII,
cuius citantur singuli libri regestorum usque ad octavum (a. 1080).
Deusdedit usus est ipsis regestis integris et authenticis, non epi-
stolis inde selectis et vulgatis \ Locum, quo regesta vidit, Deus-

1 V. Marini, Papiri p. 221.

2 Stevenson, 1. c. p. 305-398.

3 V. Stevenson, 1. c. p. 384.

4 De regestis Gregorii VII adhibitis a Deusdedit vide Pflugk-Harttung
 
Annotationen