Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Enrico; DeRossi, Giovanni Battista [Bearb.]
Codices Palatini Latini Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Port. S. R. E. bibliothecario — Rom, 1886

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.3041#0102
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
XCVI

saeeulo exeunte confecta. Quae quum satis nota et a Paulo Fabre
uberrime illustranda sint, ab iis exeutiendis supersedeo.

Kegesta successorum Grregorii VII aucta sunt adnotationibus
historicis; quarum sparsa indicia hoc loco colligi necesse est. Auctor
codicis canonum Britannici (add. mss. 8873), quem P. Ewald accu-
rate descripsit l, et unde plurimae epistolae ineditae pontificum
nuper prolatae in lucem sunt 2, adhibuit regesta Gelasii I, utrius-
que Pelagii, Leonis IV, Ioannis VIII, Stephani VI, Alexandri II,
denique Urbani II tantummodo a die 13 Martii 1088 ad 10
Sept. 1089. Quare ipsa regesta expilavit exeunte saeculo XI, vel
usus est excerptis inde iam sumptis et ad id tempus continuatis.
Excerptis vero epistolarum Urbani II in codice Britannico insertae
sunt adnotationes historicae tanquam e regestis desumptae. Quas in
regestis vere extitisse confirmat Honorius III scribens Bomae ad
archiepiscopum Tolosanum: « testamur, quod in regestis felicis recor-
dationis Urbani II.... scripium est.... in haec verba » : sequitur brevis
uarratio de Bernardo archiepiscopo Toletano iisdem verbis, quibus
in codice Britannico 3. Similes narrationes insertas esse regestis
Paschalis II indicat codex Vat. 1984 collatus cum collectaneis Albini
scholaris \ Denique eiusdem generis adnotationes extitisse in re-

1 Neues Archiv V p. 275-414, 505-596.

2 Lowenfeld, Epist. Rom. ineditae, Lipsiae 1885.

3 V. Ewald, 1. c. VI p. 453, qui citat epistolam Gregorii IX (a 1239-1240):
sed in Prolegomenis ad Regestum Clementis pp. V cura et studio monacliorum
s. Benedicti editum a. 1884 p. XXIV refertur epistola Honorii III, cuius verbis
Gregorius IX usus est; quare testimonium de regesto Urbani II et de adnota-
tionibus historieis eidem insertis Honorii III est, non Gregorii IX.

4 V. Stevenson, 1. c. p. 373-375.
 
Annotationen