Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext

116 Wotf: de latinitate ecclefiafl.
carere, quam, periclitante fortasle fidei incolu-
mitate, frui maluerunt. Quid igitur? Doctio-
res eorum ea re necessitatem sibi impolitam in-
tellexerunt, varia scripta super argumentis , ex
biblica vel doctrina vel historia depromtis, no-
minatim paraphrases psalmorum, euangeliorum,
cpistolarum Apostolicarum, item dialogos fa-
bulas, carmina sacra (v. c. Terentium et Virgi-
liiini Christianum) aliosque huius generis libros,
quin adeo institutiones grapimaticas ad religio-
nis formam conficiendi, quibus ducibus, qui-
cunque de Christianis praecepta literarum bona-
rum tradere vellent, in scholis oppidalibus et
monasticis vterentur. Quo quidem nomine in-
primis Apollinaris vterque, Bafilius, Grego-
rius 'Nazicmzenus et Prudentius in rei Chrislia-
nae monimentis pasilm praedicantur v), quorum
Ungulorum, quae huc pertineant, scripta prae-
ter Gvilieom. Cavevm et Albert. Fabiu-
civm vulgares quoque hisloriae ecclesiasticae li-
belli recensent. Quum vero eiusmodi libri, ab
ipsis Christianis ad vsus scholasticos scripti, su-
per quibus vere praelectiones habitas este, scho-
lia ipsis subiecta demonstrant, vel plane ad di-
ctionis biblico - ecclesiasticae normam compositi,
vel certe plurimis eius maculis, in summo mun-
ditiei et venustatis graecae et latinae linguae tu-
endae studia, adspersi esient, neque adeo ei
con-
o Vid. v- c« Socrates et Sozojuenvs locc. vterque
laud.
 
Annotationen