Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ad loc. Gen. XXXFIL

325

putet, vt deus ipse consolationem ei peculiari
aliquo modo adhibuerit, praesertim, quum iam
alio tempore et occasione demilTum eius ani-
mum erexilse legatur, (c XVVIII, 1 o. ss.) Quod
vero ad illam quaestionem attinet, mihi quidem
dubium non est , quin per somnii opportunita-
tem , quid vellet, cum eo communicauerit.
Hoc enim, vt nec omnino a temporum illorum
(ib. et c.LXI. t. ss. et alias), ita nec singulatim
ab ipstus Iosephi historia abhorret, (c. XXXVIF,
5, 9.) Nolo tamen admodum repugnare, si
qui sint, quibus secus videatur, ita’, vt deum
potius putent impediuisse eum toties his illisue
rebus interiectis, quoties in eo fuerit, vt nun-
tium in patriam cum mandatis mitteret; quam-
uis mihi quidem illo modo tranquillitati Iosephi
magis consultum fuisse videatur, quam hoc, in
quo plus remanere potuisse dubitationis, estent-
ne impedimenta illa diuinitus ipli illata, an casu
et fortuito, quis est, qui non largiatur?

XI.
Io. Melch. Fabri (Carolino Alexandrini,
quod Onoldi floret, Rect. et Prof.) progr.
de templorum apud Christianos antiquitate
dubia. Onoldi 1774«
Conuenisie primos statim Christianos diebus
certis, vt sacra fua peragerent, nemo adhuc in
du-
 
Annotationen