Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 4.1803

DOI issue:
[Argvmentvm] IV.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25951#0098
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
(J2

Nitzfch': hiJl oria erit.

lem libellam tanto appiausu exceperunt episcopi
Symmacho dediti, vt etiam decreti apoftolici
vim ipsi triouere non dubitarent: quod factutn
est Synodo Romana V auctore et hortatore Sym-
macho. Neque mirum hoc cuiquam videri de- i
bet, cum factum lit eo tempore, quo insanum
partium studium omnium animos occupasset, et
mutuum duarum factionum odium, caedibus
iam ac latrociniis debacchatum, nondum quiesee-
ret. Quod li ipsum Apologeticum perlustra-
mus: vniuersa eius ratio nos docet, non veri-
tatis Audio ductum essis Ennodium, sed acerbis-
lirno in aduersarios odio et foeda aduersus Sym-
machum adulatione; atque inde fluxisle istud
praeconium, quod non nisi ex impuro fonte
manare poterat. Nam in repreheniionibus ad-
ttersariorum repellendis conuiciis magis vtitur.
quam argumentis ; et quamquam sunt quaedam
probabiliter ab eo disputata quae sunt saim pau-
ca nec magni momenti: tamen subinde ad de-
clamationem delabitur, et modo aduersarios di-
ris exeerationibus incessit, modo in laudes Theo-
dorici effunditur, modo se turpissimum Symma-
chi assentatorem praebet. Per totum libellum
ingeniosus et facetus videri voluit, sed inutili
atque inepta verbositate obscurus est, et mole-
ssus legenti, cui risum interdum, saepius indi-
gnationem mouet. Nolumus autem totius opu-
Iculi summam dare, et lingula aduersariorum
argumenta cumEnnodiana refutatione repetere;
quod longum foret, neque ad nostrum institu-
turn
 
Annotationen