Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] IV.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0095
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
legislationis et inJUtut. diu* 91
tionis non proxime quaerendam elTe in argu-
mento Scripturae, vel toto, vel eius aliqua par-
te, sed informa, s. in auctoritate eius, disci-
plinaque religionis publica, ex hac codicis sacri
auctoritate pendente; neque tamen in omni au-
ctoritate externa, sed in certo eius genere, li-
beralem obedientiam fiduciamque impediente,
sensumque seruilem gignente. Scilicet discer-
nere necesse erit vnam auctoritatem diuinam ab
altera, h. e. noipotheticam a didactica ; quarum
discrimina nuper peculiari libello vniuerse ex-
plicauimus k). Hoc autem discrimine obfer-
uato, forsan demonstrari poterit, codicem sa-
crum nullo alio respectu a Paulo antiquatum di-
ci, nili quatenus vim habebat legis Dei exter-
nae, eratque fundamentum difciplinae religio-
nis nomotheticae, per M essiam in (jUdacticam
commutandae, non autem quatenus vim habe-
bat institutionis Dei externae, per se tantum ad
audiendum, non ad obediendum commouentis,
obedientiaeque liberali locum relinquentis. At-
que haec demonstratio si successum habuerit,
omnem videbimus repugnantiae speciem euane-
scere. Apparebit enim, Paulum repudianda
lege repudiasse imperium eius externum, libe-
rali obedientiae inimicum, laudanda vero, insti-
tutionem diuinam laudasse, quippe quae ad sus-
citandum internum Spiritus dictamen, fidu-
ciam-
U) Progr. de difcrimine legislationis et inslitutionis di*,
mnae in vniuerfum. Vitebergae 1802,
 
Annotationen