Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0234
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
2,2,6 SZemifch: de anaogl. Unguar.
cfcum hoc inprimis est in tropis ct sablitniori
Orientalium dialectorum ratione dicendi, vt vel
ad vernaculae linguae vsum, vel ad theologiae
quaedam capita conformarent tales tropos, iis-
que aliquid inesse crederent, quod Scriptor in-
esse noluerat, vel omnia proprie intelligerent,
quae figurate intelligemja essent, adeoque noua
Theologiae placita decernerent. Ab his incom-
modis atque vitiis libi facilius cauent, qui cul-
tioris alicuius et a nostra aetate diuersae lin-
guae, v. c. Latinae et Graecae, antequam inter-
pretationem S. S. tentarent, iustam facultatem
sibi compararunt, et ad legitimam interpretatio-
nem, vsu et exercitatione in libris humanis,
graecis et latinis , adiuti idoneis magistris , libi
aditum munierunt. Graecorum enim et Lati-
norum loquendi vsus etli a vernacula disientit,
facilius tamen cognoscitur, quam in reliquis
linguis, quas vel ingenii earum a rtostra indole
diuersitas maior, vel librorum paucitas, vel
commentatorum atque interpretum inopia a sen-
su et consuetudine nostra longius remouit. Qui
v. c Graecae linguae recte discendae, Graeco-
rumque Scriptorum tractandorum rationi assue-
fieri cupit, hoc quidem non line labore multo-
rumque annorum adidua lectione et vsu efficiet:
sed tamen ad recte intelligendam Graecorum
consuetudinem certius ac facilius perueniet,
quam, qui ad Orientalium linguaium scientiam
p,jruemre conetur. Abundamus enim Graecis
Scriptoribus, cuiuscunque generis, quibus in-
ter
 
Annotationen