Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Orsini, Fulvio [Hrsg.]
Imagines Et Elogia Virorvm Illvstrivm Et Ervditor[um] Ex Antiqvis Lapidibvs Et Nomismatib[us] Expressa — Venedig, 1570 [Cicognara, 2120-3]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3526#0015
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
\6


©OKIsiN
S O * I A OY
A0HNAIOS.


J>

35

3)

93


Hocion Atheniensis, quibus parentibus ortus fuerit,igno-
rare se scribit Plutarchus in eius vita. nos tamen Sophilo pa-
tre natum intelligimus ex ahtiqua inscriptione. Claruitau-
tem qua Magnus Alexander xmc: quem tantu honoris Pho-
cioni tribuisse tradit historicus Duris,ut nulli mortalium,pr^-
terquam ipsi, & Antipatro, salutem in epistolis diceret. Eius gesta cum ab
aliis multis, tum aPlutarcho iri eius vita reieruntur. Fuitautem cognometo
Bonus appellatus, utProbusscribit, & Valer. Max. mdicat his uerbis in li-
bro 3.cap.8. Placidi, &misericordes,&liberales, omniq; suauitate tempe-
rati mores Phocionis, quos optime profe&o consensus omnium bonitatis
cognomine decorandos censuit. Phocion,ut Probus scribit,cum prope
ad o6~togesimum annum prospera peruenisset fortuna, extremis tempori-
busmagnum in odium uenit suorum ciuium., Itaq-, damnatus, quod Pi-
raeeum prodidisset, traditusq;vndecemuiris, ut moris erat Athenis, epoto
veneno interiit: eiusque Eleusinem translatum corpus igne crematumest,
&sepuicro conditi cineres. Populum deinde Atheniensem, viri desiderio,
statuam ei ex aere in illustnvrbis loco posuisse refert Plutarchus.

P.Valcrius


 
Annotationen