Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Verheyen, Philip
Corporis humani anatomiae liber ...: in quo tam veterum, quam recentiorum anatomicorum inventa ; methodo nova & intellectu facillima describuntur, ac tabulis aeneis repraesentantur (Band 1) — Brüssel, 1710

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.14131#0408

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
TraB. VI. Cap. II. de Mufculis fcapuU. 339
vertebrarum dorsi , totidemque iuferiorum colli : finitur in exreriori bali ta.xxxiv:
Scapulse, quam retrorsum & aliquatenus sursum adigit n. -Blmtti^-
Hisce quatuor Scapulae Musculis Authores passim contenti sunt : ego
verd suspicor Musculum serratum anticum majorem , qui vulgo putatur
dilatare pe&us , ad Musculos Scapuls referendum esie : tum quia illud
Ipsum mihi suadent termini insertionis ejusdem Musculi , tum quia illius
a£tio ad debitum motum Scapulse videtur necessaria. Quod terminos spe-
&at.
Habet Musculus serratus major anticus alterum extremum in basi Sca- Sermus
pulae ; alterum in quinque costis inferioribus veris & superioribus spuriis , mai°r aBti"
priusquam in cartilagines desinant ; quod ultimum cum in spatiis interco-
stalibus sit quaii intercisum, eminentiis suis ceu pinnis dentes serrae aliqua-
tenus refert h. Fig. 1. unde ei nomen ferratus. Apparet autem Homoplata
costis istis mobilior , adedque excipere Musculi finem potius quam prin-
cipium.
Porro videtur hujus Musculi a£tio ad motum Scapulae necessaria, quia
nullum alium Musculum reperire est, qui illam vel solus vel cum auxilio
alterius ducit re£ta deorsum ; cum jtamen ab elevatore seu Musculo pa-
tientisc ducatur recte sursum. Nec dicere poiTumus Scapulam descendere
propria gravitate , quia etiam horisontaliter jacentibus prompte movetur
tam versus caput quam in partem oppositam. Nullus autem Musculus
ex prioribus quatuor Scapulam notabilirer ad inferiora trahere potest, nisi
cucullaris gratia partis inferioris, quce illud equidem praestare nequit nisi
eandem Scapulam trahat versus proprium principium(quodspinisvertebra-
rum infixum est ) adeoque rimul retrorsum seu versus posteriora. Unde
videtur hic absolute opus auxilio di£H Musculi serrati, qui solus agens du-
cet quidern Scapulam oblique versus anteriora deorsum ; at cumJparte in-
fenori Musculi cucullaris recTa deorsum.
C A P U T I I I.
T)e Mufculis Cafiitis.
1) Er Musculos Capitis intelligo illos, qui Caput totum movent ;
. non autem qui solas Nares, Buccas, Labia aliasve partes Caput con-
stituentes.
Movetur autem Caput vel fecundario, scilicet opera Mufculorum Colli , Motus capi-
vel primarib seu per Musculos fibi proprios. Quia tamen str£te connectitur tis.
cum prima Colli vertebra, cum eaque potissimum movetur supra verte-
bram secundam , solent idcirco Musculi illi, qui proprie spe£tant ad
eandem primam vertebram, etiam numerari inter Musculos Capitis.
Proprium motum Capitis perficiunt o£to Musculorum paria totidem Musculi ca-
videlicet iimplices a quovis latere. Pitis ^ot.
V v 2 Ex
 
Annotationen