IV
codices Peutingeri et Aventini ipse iterum tractavi
atque laetor quod ex Aventini vetustatum codice
antiquiore n. 967 haud pauca in verbis aut de locis
monumentorum ut corrigerem mihi contigit, ceterum
nolui repetere omnes libros in quibus singulae in-
scriptiones non ex visu allegatae sunt; eo diligentius
adnotavi quae qui invenerunt de locis testati sunt,
plerumque ipsorum verbis; quae testimonia spero hic |
illic ansam datura ut denuo reperiantur quae adhuc i
latent monumenta.
iam per novem fere annos libro ad finem per-
ducto gratus memini eorum qui me in opere hercle
laborioso adiuverunt. primo loco mihi nominandi
sunt duo adulescentes Georgius LIPPOLD et Carolus
GAREIS, qui maximam partem imaginum photo-
graphicarum exceperunt mecum aut soli oppida et
vicos Baiuariae peragrantes, iis gratia habeatur
oportet quod nunc tandem aliquando bene inspici
et inter se comparari potest tantus numerus monu-
mentorum per varias provincias dispersorum decetque
tamen et ignosci, si una alterave imago minus bene
contigit, bono eventui obstabant haud raro temporis
brevitas, lucis inopia, monumentorum infelix collo-
catio. quidquid obtinere poterat assiduitas diligentia
circumspectio illi assecuti sunt1). Brigantiensia debeo
liberalitati Caroli de SCHWERZENBACH et Adolfi
H1LD, Stuttgartensia Paulo GOSSLER, Ratisbonensia
pleraque sequestre Georgio STEINMETZ mihi excepit
perbene MUGLER, Landshutensia mihi optime luce
reddenda curavit conservatorium q. d. generale Mo-
nacense, quae insunt in museo nationali Monacensi
eorum photographa mihi procuravit I. IACOBS. iam
qui mihi rogati aut miserunt photographa aut de
titulis utilia responderunt, eorum tantus est numerus
ut paene verear ne in laterculo qui sequitui’ unum
alterumve praetermiserim: grato igitur animo enu-
merentur: Fr. BAMLER tunc Augustanus, Fr. DREXEL
Friburgensis, B. EBERL in vico Obergunzburg, Fr.
EBNER Straubingensis, EIDAM Gunzenhausensis, E-
r) moneo tamen in universum ne quis imperitior
arbitretur se posse ex photographis constituere vel
corrigere lectionem aliquam in monumento dubiam,
hac in re photographa saepe fallunt, fides maior est
in ectypis.
FABRICIUS qui limiti explorando praeest, J. FINK
Wirzeburgensis, FRAAS Camboduni, GROPENGIES-
SER, cui antiquarium Mannheimense curae est, G.
HAGER praefectus conservatorio generali Monacensi,
HARBAUER professor Dillingensis, HERTLEIN Hei-
denheimensis, INNERKOFER Meranensis, 0. KLOSE
luvavensis, W. KUBITSCHEK Vindobonae, M. KOTT-
MAYR canonicus Tittmoningae, A. MEIER tunc Traun-
steinianus, L. MUSSGNUG Nordlingensis, OBERN-
DORFER Guntiensis, Fr. OHLENSCHLAGER rei anti-
quariae in Baiuaria veteranus, Max. RAAB Weissen-
burgensis, ROGER et MUNK Augustani, R0ST0W-
ZEW Petersburgensis, H. SCHULER prior Wiltenanus,
J. SIEVEK1NG praefectus antiquario Monacensi, E.
WAGNER Karlsruhensis, Fr. WEBER Monacensis,
Fr. de WIESER Aenipontanus, WITZ Ingolstadensis,
ZIBERMAYR Lentiensis. atque hi de singulis singula
mihi rettulerunt; in Ratisbonensibus fere omnibus
indefesse me adiuvit G. STEINMETZ. imprimendo
operi consiliatores et castigatores adfuerunt P. REI-
NECKE et Fr. WINKELMANN: hic non solum Eich-
stattensia sua mecum recognovit sed nunquam roga-
tioni defuit et sponte mecum communicavit si quid
novi compererat; ille propter Einingensia a me aditus
non solum haec mecum pertractavit et auxit, sed
omnino in opere perpoliendo partes archaeologi et
topographi in se suscepit monentis aut dissuadentis
in iis quae philologo alieniora sunt. Reineckio et
Winkelmannio item debentur quae in mappis additis
de viis Romanis in Raetia detectis conspiciuntur:
Winkelmann partem transdanubianam inscripsit et
simul ex formis quas E. FABRICIUS liberalissime
mihi tramisit limitem Raeticum iteravit, idem ex
auctoribus Wiirttembergianis excerpsit quae certa et
utilia videbantur; Reinecke reliquam Baiuariae partem
et Austriam Helvetiamque tractavit, indices, quos
amplos et non solum ad inscriptiones interpretandas
sufficientes esse volui, praeparabat C GAREIS cum
turbis bellicis mihi ereptus est; tum ipse confeci.
iam 'sive hoc ineptum sive laudandust opus’ me
non paenitebit laboris et temporis in eo collocati
dum pro parte sua certus inveniatur dux in cogno-
scenda patriae historia, quam eo magis amamus quo
maius videtur imminere periculum.
dabam Monaci pridie kal. Febr. 1915
FR. VOLLMER.