Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vollmer, Friedrich
Inscriptiones Baivariae Romanae: sive inscriptiones prov. Raetiae; adiectis, aliquot, Noricis, Italicisque — Monaci: Franz, 1915

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.52994#0007
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
III

PRAEFATIO

Inscriptiones Raeticas tractare aggressus sum
quia me miserebat et pudebat videre, quam multi
quotannis a litterarum universitate Monacensi in pa-
triam discedant philologi et historici docturi pueros
adulescentesque, quam pauci gnari antiquitatum earum
quas hoc solum iam prodidit et in dies prodit, nec
negari posse videbam summam in hac calamitate
culpam cadere in ipsam Almam q. d. matrem, apud
quam a nostra memoria vix semel rei epigraphicae
latinae elementa docta esse constet.
tamen cum experimentum faciebam viam mon-
strare aliquot harum rerum studiosis, cognovi opus
esse praeter collectiones eas, quae congestis ex toto
orbe Romano inscriptionibus selectis generalem rei
epigraphicae conspectum dant, imprimis libello qui
ipsius Raetiae titulos si non omnes at graviores conti-
neat itaque coniungat quae de Romanorum in his
regionibus res gestis et fatis sciri possunt.
talem igitur libellum si fieri posset quam celer-
rime compositurus accessi ad inscriptiones Latinas
in Baiuaria inventas excutiendas et interpretandas,
cui operi quo diutius incumbebam, eo magis mihi
apparebat quantopere desiderandum esset ut curae
cum aliis in terris tum hic a MOMMSENO primo
revera coeptae, ab HIRSCHFELDIO auxiliantibus aliis
provectae renovarentur et ad certum finem perdu-
cerentur. namque sat multi in Baiuaria tituli non-
dum a peritis erant lecti, multi post a. 1902 adinventi
editi quidem sed variis in libris dispersi, alii omnino
non editi, praeterea etiam is qui quam maxime ad-
miratur et suspicit opus Mommseni eiusque adiutorum
collecto volumine tertio CIL praestitum negare non
potest non facile nec commodum esse singularum
provinciarum inscriptiones per priores fasciculos et
quinque diversa auctaria quasi uno obtutu aspicere,
his de causis consilium mutavi et academiam Mona-
censem adii ut in usum antiquariorum qui vetusta-
tibus Baiuariae student prodire possit liber similis
ei quem de monumentis Romanis in regno Wirtem-
bergico composuerunt Haug et Sixt, quem iam vide-
mus feliciter iterum editum, curam autem monu-
mentorum eorum quae litteris carent a me rogatus
tunc laetus lubens in se suscepit ADOLF FURT-

WAENGLER collega brevi post huic et aliis a quibus
magna sperabamus officiis acerbissima morte sub-
reptus. cum spes sit suo tempore alium hanc pro-
vinciam, quam ipse ut philologus, non archaeologus
intrare non audeo, aditurum, interim ego edo in-
scriptiones exceptis, ut par est, Palatinis et ceteris
quae ad Germaniam Romanam pertinent, ratio autem
et epigraphica et archaeologica cum exigere videretur
ut imagines quam optimae operi adderentur, luce
excipienda et reddenda curavi monumenta quotquot
extant. sumptus ea de causa faciendos suis rationi-
bus ascribi liberalissime consenserunt qui Academiae
Monacensi praesunt, partem etiam classis philo-
sophorum et philologorum ante aliquot annos prae-
buit. ita contigit ut iam in possessione academiae
sit archium plenum imaginum fere omnium in Raetia
inventarum et servatarum inscriptionum, quibus ac-
cedunt aliquot monumenta non inscripta.
exclusi ab editione vastam molem nominum figu-
lorum quippe quae propriis libris tractanda videantur
meque continui fere intra titulos lapidibus vel aeri-
bus insculptos nec tegulas et scariphata in fictilibus
recepi nisi summatim quae ad rem militarem spectant,
miliaria autem et diplomata q. d. militaria extra
ordinem geographicum composui, ut iam Mommsenus
ob certas rationes et commoda fecit, inscriptionibus
Raetiae provinciae addidi Noricas fere eas quae in
solo hodie Baiuarico repertae sunt et proxime, prae-
terea adieci miliaria ad viam Claudiam vel extra
Raetiam inventa et quae ad viam in Germaniam
ducentem stabant, ordinem retinui titulorum quoad
fieri poterat fere eum, quem Mommsenus secutus erat;
correxi ex. gr. errorem, quo vicos Heidenheim Wirtem-
bergensem et Francorum inter se commutaverat ille
vir quem fere nihil fefellit.
recognovi ipse omnes titulos qui extant praeter
perpaucos Helveticos et Tirolenses, in quibus edendis
Mommseni copiis usus sum ut adnotavi. denuo ex-
cussi testimonia antiquissima exceptis eis quae legun-
tur in collectaneis humanistarum manuscriptis per
Italiam Galliamve dispersis, de quibus in fide Momm-
seni acquievi, id quod in auctorum indice indicavi;
Tirolenses meum in usum denuo evolvit E. DIEHL.
 
Annotationen