Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Winkelmann, Eduard [Hrsg.]
Urkundenbuch der Universitaet Heidelberg (Band 1): Urkunden — Heidelberg, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.2746#0053
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AELTESTE FAKULTATSSTATUTEN

Item quod quilibet eorum habeat tempore sue determinaeionis habitum novum,
super hoc cum ipsis vel eorum aliquo per facultatem arcium vel eius deca-
n fuerit dispensatum.
Item voluit, quod si plures similiter petant licenciam determinandi, iurent,
5 quod non plures tribus eadem die determmabunt.

Item quilibet sie admissus ad determinandum pro adepeione baccallariatus

in artibus iurabit, quod velit stare in hoc studio per duos annos suam deter-

minacionem immediate sequentes, disputaciones quoque ordinarias diligenter per

eosdem annos temporibus debitis visitare, nisi secum super hoc per facultatem

10 fuerit specialiter dispensatum.

Item statuit, quod quilibet, postquam ad baccallariatum est promotus, sine
racionabili et legittimo impedimento bina vice negligens disputacionem ordinariam
postm'eridianamx) immediate penam medii floreni ineurrat, cuius medietas facultati
et residua decano cedet pro tempore existenti.
15 Item quilibet eorum iurabit non deferre habitum serico vel vario subduetum,

donec ipsum ad magisterium contingat domino concedente promoveri.

Item statuit et voluit, quod nullus eorum post suam determinäcionem in

locis publicis et communibus, puta in foro vel pretorio seu aliis locis multum

manifestis, cotisare presumat, quodque per iuramentum serta seu carnalia in

20 plateis non deferat, sed ad honorem tocius universitatis, nostre facultatis et ipsa-

rum maiori incremento honeste decenter et morigerate incedat.

Item iurabunt, quod gradum baccallariatus eis post eorum determinäcionem
conferendum in nulla alia universitate resumant.

Item quod in sua determinacione dent bedello ad minus tres thuronenses
25 antiquos vel eorum valorem.

Item iurabunt, quod statuta et statuenda per facultatem arcium, postquam
sibi constiterint, possetenus observabunt ipsamque facultatum et universitatem
Heidelbergensem iuxta totum posse et nosse eorum, ad quemeunque statum devene-
rint, promovebunt2).
30 Item iurabunt, quod nullo modo post eorum promocionem presumant legere

in isto studio libros maioris physice.

Item quod si contingat aliquem eorum legere, iurabit observare modum legendi
cum questionibus, sicut a prineipio studii in facultate arcium legi est consuetum,
quodque non legat aliquis eorum ad pennam, nisi de hoc secum per facultatem
35 specialiter fuerit dispensatum.

Item quod nullus eorum quidquam pronunciabit, nisi prius obtenta licencia
a decano facultatis, cui eciam exemplar, ex quo vult pronunciare, presentabit et
ostendet, quodque decanus una cum consilio alieuius vel aliquorum de magistris
in artibus videat et deliberet, an huiusmodi librum expediat pronunciare.
40 Item si quis eorum obtineat licenciam pronunciandi, iurabit, quod non pronun-

ciabit horis vel locis, quibus alieuius magistri leccio vel exercicium posset impediri.
Item iurabunt, quod post reeeptum gradum quater extraordinarie diebus festis
quilibet eorum disputabit, quodque in reverencia qua decet habeant magistros de
facultate arcium et presertim decanum facultatis eiusdem, qui pro tempore fuerit,
45 cui eciam iurabunt obedire in licitis et honestis.

[Item3) ut deineeps scole facultatis in apeiori struetura et absque ruina valeant
 
Annotationen