Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Winkelmann, Eduard [Editor]
Urkundenbuch der Universitaet Heidelberg (Band 1): Urkunden — Heidelberg, 1886

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.2746#0150
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
1434 OCT. 21. 133

aliquem de istis libris hyemalibus, videlicet ethicorum, methaphisicam, phisi-
corum, veterem artem aut sumulas Petri Hispani, debet illam infra quindenam
post Dyonisii incipere, ymmo non solum incipere et legere unum tractatum vel
cluos vel eciam unum librum parcialem et post hoc suspendere leecionem suam
ad tempus, set debet leecionem suam ineeptam absque interrupeione continuare, 5
dolo et fraude seclusis. Si autem aliquis magistrorum seeus faceret, ita quod
infra istum terminum leecionem suam non ineiperet nee ineeptam continuaret,
talis magister eo facto debet esse privatus libro suo et facultas ad statim debet
assignare huiusmodi librum ad legendum alteri magistro, quem videbit esse ydo-
neuin ad huiusmodi lecturam. 10

Item propositum fuit unum punctum, utrum expediat pro bono et honore
facultatis, quod magistri iuniores legant istos libros hyemales, videlicet ethicorum,
methaphisicam, phisicorum, veterem artem aut sumulas Petri Hispani. Super
isto puncto conclusum est concorditer et decretum per modum ordinacionis, quod
amplius nullus magister, qui nondum complevit biennium suum post magisterium 15
hie in isto studio, debet eligere aliquem de istis prenotatis libris et hoc propter
multiplicia et varia motiva, que ibi taeta fuerunt per magistros.

Item propositum fuit unum punctum, utrum expediat pro bono et honore
facultatis, quod magistri, qui nondum expleverunt biennium eorum post magiste-
rium, intrent ad consilium facultatis. Super isto puncto conclusum fuit concor- 20
diter et decretum per modum ordinacionis propter racionabilia motiva, que taeta
fuerunt, quod amplius nullus magister, qui nondum complevit biennium suum
post magisterium per regenciam hie in isto studio, debet intrare nee eciam vocari
ad consilium facultatis, set tales magistri solum debent vocari ad eleccionem novi
' ordinarii, ut censentur regentes, et ista ordinacio in futurum debet semper legi 25
istis petentibus admitti ad reeipiendum insignia magistralia.

De tercio puncto in prineipio proposito, videlicet de pasbu de istis duobus
libris seeundum bone fortune et [libri] proporcionem, conclusum est concorditer,
quod de quolibet istorum debet dari unus solidus denariorum.

Item concorditer, nemine discrepante, conclusum fuit et decretum per modum 30
ordinacionis, quod de cetero in convocacionibus facultatis nullus magistrorum alium
clamoribus aut verbis opprobriosis aut contumeliosis et iniuriosis perturbet nee
contra alium insurgat nee in votis dandis nullus alium minis aut contumeliis aut
verbis iniuriosis vexare presumat, set pocius quilibet vocem suam in loco suo
discrete exprimat, cum ex talibus clamoribus et verbis iniuriosis et contumeliosis 35
discordie et turbaciones et rixe sepe vise sunt oriri inter magistros, et si aliquis
magistrorum secus faceret, quod tunc talis magister eo facto debet esse suspensus
a regeneia per mensem. Set si aliquis magistrorum ita enormiter insurgeret
contra alium verbis vel factis, ita quod excessus esset gravis et enormis, tunc
talis magister debet eciam graviori pena puniri et illa pena, qua debet puniri, 40
debet stare in dietamine decani et quatuor magistrorum seniorum, qui protunc
eiunt in convocacione facultatis, vel si placuerit toti facultati, potest talem magis-
trum, qui sie excessit, punire. Et si aliquis magistrorum, qui propter talem
excessum suspenderetur a regeneia, protunc aliquem librum ordinarie legeret, talis
Magister debet tempore isto, quo est suspensus, substituere unum alium magistrum, 45
ciui pro eo legat et continuet leecionem suam, ne audientes negligantur.
 
Annotationen