Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Worm, Ole [Hrsg.]
Museum Wormianum, Seu Historia Rerum Rariorum, Tam Naturalium, quam Artificialium, tam Domesticarum, quam Exoticarum, quae Hafniae Danorum in aedibus Authoris servantur: Variis & accuratis Iconibus illustrata — Amsterdam, 1655

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7900#0127
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ll2j M U S E IX M
Mirum quod oculis meis vidi: Lapidem Bezoardicum insignem , ovi Gallinacei
magnitudine, manibus ab homine maligno gestatum, & leviter ta£tum saltem, rupta
exteriore tunica in frusta dilliliiile, magna adstantium admiratione.
De modo exhibendi non omnium eadem estopinio : quidam aliis miscent Alexi-
pharmacis, & mediis morbis appropriatis, ut esficacius vires suas exserat: alii solum
&: nullis nisi vehiculo suo mistum propinant, existimantes ejus vires ab aliis hebetari-,
nec sme ratione , quia rerum saspe occultus & homini incognitus est distensus, quo
unum alterius vim refringere & impedire valet, quam exseruistet, si utrumque so-
lum exhibitum fuisset. Quocirca redte suadent, qui vel ante, vel post ejus usum , segris
nihil prxbendum ccnsent, antequam vires suas exseruerit. Anshclmus Boetius, tam
nobile medicamentum, perpetuo solum exhibendum vult, si certum commodum
inde sperandum. Quod & ipse experientia saspe compertum habui.
De dost legitima tenendum, Indos ad prasservationem & puerulis ssepe duo saltem
exhibere grana. Avenzoar tribus granis curasse quendam Ideritia ex veneno laboran-
tem gloriatur. Scrapio ad decem grana ascendit, Garcias ab Horto Indos ad vires con-
servandas decem grana sumere asterit. Sunt qui in parva dosi parum prasstitiste ubi
animadverterunt, eam auxerunt. Sed neminem vidi qui ad Drachmam unam ascen-
derit, excepto Zacuto Lusitano , qui lib. i. Hist. Med. Princip. in commentario ad Hi-
storiam 36. Leonoras cuidam febri maligna laboranti Drachmam unam exhibuit, ma-
gno cum successli. Adulteratum procul dubio , aut deterioris notx fuisse oportet.
Nam ipsos Indos hos lapides adnlterare docet Manardus, tractatu de lapide Bezoar-
dico. Cujus generis ille est, qui in Museo Calceolarii extat Ovi Anserini magnitudine,
In Brasilia elaboratus ex Resina, fru&u Crumacino , Radice Drakena?, Contrajerva
Lusitanis dicta, qui in superficie ssavescit, intus cinerei estcoloris.


LI BRI
 
Annotationen