Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Worm, Ole [Hrsg.]
Museum Wormianum, Seu Historia Rerum Rariorum, Tam Naturalium, quam Artificialium, tam Domesticarum, quam Exoticarum, quae Hafniae Danorum in aedibus Authoris servantur: Variis & accuratis Iconibus illustrata — Amsterdam, 1655

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7900#0129
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
I14 M U S E U M
tur, quorum principia non ita matura, bene excocta, flxa autpura sunt: unde in ignis
examine multum iis decedit, multum in scoreas, vitra, lapides aliaquc impura corpora
vertitur. Hxc rursum vel dura sunt, vel mollia. Illa prius igniuntur quam funduntur,
ut xs &c ferrum ; hax funduntur antequam igniuntur, ut stannum &c plumbum.
C a p. II.
^De dAuro.
A Urum Metallorum purisfimum, quidam a veteriverbo aura, quod splendorem
notat, derivant •, unde illud Virgilii: - ^Auriper ramos aura refulfit. ■
Est veroMetallorum purisTimum, perfeclissimum, e Mercurio purissimo, perfe&issime
excocto,& Sulphure rubro, prxstantissimo & fixissimo exacte mistis & unitis constans.
Omnia ignis & aquarum fortium examina sustinens,ponderosiirimum,maxime du&ile,
fulvo colore rutilans.
Quamvis aurum fundi Sc Iiquefieri possit , tamen dum funditur nihilplane de ejus
substantia decedit: imo quo sepius arserit, eo prxstantius redditur, quo nomine etiam
pretiosissirnum censetur. Nulla rubigine aut a?rugine tentatur, etiamii acribus rebus
fricetur ac tractctur. Nullas ut reliqua Metalla lineas sui aut akerius coloris post se re-
linquit nisi coticula atteratur, & tunc sui simillimas ponit. Manibus tractatum non inficit,
cum Mercurio facillime unitur, cui reliqua Metalla, etiam plumbum ipsum innatat, so-
lum aurum mergitur, quod ponderosissimum illud esse arguit. Molle tamen est, ut fa-
cile a duriore corpore atteratur, adeo ductile &c tenuium partium, ut, Cardano teste,
tertia pars grani extendi posfit in filum longitudine centum triginta quatuor pedum, &
unica auri uncia in cam subtilitatcm & tenuitatem duci possit, ut decem terrx juge-
ra tegat. Ex singulis ejus denariis quinquaginta fiunt bra&ese senum utrinque digito-
rum, quibus aurifices utuntur, tnplo plures quibus pharmacopoLx & pictores. Ego
Casellis in Principis Mauritii thesiuro rcrum Naturalium , ex unica ejus Drachma
equum fabricatum vidi,omnibus lineamentis vivum #mulantem,longitudine pedis Ro-
mani, altitudine ferme pari,qui pra; tenuitate palpari manibus vix potuit.
Aurum aliud statim suum,quod Grxci vocant <k7w^ovy quod ignem expertum non est,
alii obryzum vocant: aliud Igne ab aliis separatur. lllud aut h terra effbditur, aut lava-
turin rivulis, autin animalibus reperitur. Quod e tcrra cffoditur, aut sincerum &soli-
dum est, aut scintillis luccntibus tinctum ■■> quale est quod lapidi Lazuli adhxret, aut la-
pidi fissili. In venis propriis, vcl saxis splendore candidis inest, vel pyriti proprio, vel py-
riti ferri, quandoque in glebis, quandoque in arenis reperitur 6c colligitur. Quod la-
vatut ex rivulis &c aquis, quandoque formam granorum dc masslilarum habet, quando-
quc exnigris lapillis excoquitur, m quibus modo scintillarum, modo braclearum instar
micat. In Animalibus, piscibus nempe, Trutis seu Forellis di&is, inveniri quoque volunt.
Quodde aureo dente pueri Silesiaci a multis jactitatum, imposturam &c fucum fuisse
egregie demonstrat Clariis. Sennertus lib. i. Praxeos parte i. cap. 13.
Aliudaurum ab Argento separatur, quod oim^ov vocant,quidam volunt Obryzum
dici, aliud Argentosum seu xk»®v acolore candido appellatum, quod in Pannonia reT
peritur; quandoque in Pyrite ferri, quandoque in proprio saxo. Mirum quod refert
Alexander Neapolitanus Genial. dierum lib. 4. se andedignis autoribus comperiire, in
citeriore Germania intra Danubium vites existere, qua? claviculos 8c plerumque candi-
cantia folia ex puro auro germinent, quse Regibus dc summis ducibus dono dat£ sunt.
Auri usus in Medicina magnus, Antidotum Arsenici statuitur, scobe vulgo utuntur
advariolarum 8c morbillorum eruptiones&: expuliionem, cor &c ventticulum roborat.
AdLepram, Epilepsiam, Melancholiam, Syncopen commendatur, spiritus vitales ro-
borat, mcerorem pellit, cardiaca: medetur. Hxc autem omnia efficacius prxstat, si
artificiose modo Chymicis noto fuerit elaboratum & in liquorem redadum. Alii
artifices ex eo varia elaborant, nummos, monilia, annulos, bra&eas, catenas, aliaque
infinita.
Auro neto utuntur Phrygiones, aliaque opera subtilia fabricantes. Qu# apud Hi-
storicos reperiuntur mira, exauro fabricata , recensere non vacat: videatur Agricola
&C Georgius Fabricius.
QLiia divina benignitas nobis etiam in hisce Septentrionalibus Auri venas indul-
serit,
 
Annotationen