Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
312

Chronik, 29.

Kap. 29. Iste Engilhelmus et Moda uxor eius, cum essent et genere spectabiles,
et in terrenis facultatibus ualde locupletes, omnia que. habuerunt excepta una ancilla
sancto Nazario deuotissime. tradiderunt, quorum tarnen donationem nondum reperiraus, atque
tarn ipsi quam prefatus comes Werinherus in ecclesia que. dicitur Uaria sepulti sunt.2)

Tantis igitur et tarn magnificis regum donationibus, atque fidelium dei multi-
modis oblationibus cum iam laureshamense monasterium quam maxime dilataretur,
et per omnes fere teutonici regni prouincias copiosis sparsim abundaret possessionibus,
Samuel episcopus et abb. a regia impetrauit auctoritate, quatinus sibi suisque succes-
soribus beeret pro oportunitate monasterii, legitimam prediorum c(om)mutationem
quameumque facere, et possessiones passima) dispersas quoquo modo colligere. Exinde
talem aeeepit auetoritatem.

29. (Reg. 3331.)

Ludouuici II.b) de legitima co(m)mutatione prediorum.1)

In nomine sanete. et indiuidue trinitatis. Ludouuicus diuina fauente gratia rex.
Si petitionibus seruorum dei iuste et rationabiliter petentium, aures serenitatis nostre.
acco(m)modamus, hoc nobis proeul dubio a remuneratore omnium bonorum in eterna
beatitudine credimus affuturum. Quapropter comperiat omnium fidelium sanete. ecclesie.
nostrorumque, presentium scilicet et futurorum industria, qualiter uenerabilis Samuel
wormaciensis e.cclesie. episcopus, qui moderne tempore rector preesse uidetur monasterii
saneti Nazarii Christi mris. in loco uocabulo Lauresham, nostram adiit celsitudinem,
deprecans ut sibi nostre. munificentie. preeeptum fieri iuberemus, ut ubicumque inue-
nire posset aliquas res et maneipia, que, a nobilibus hominibus aptius et congruentius
prefate ecclesie. sue. c(om)mutare ualeret, nostre. benignitatis auctoritate sibi successori-
busque suis, et aduocatis eorum, licentia c(om)mutandi tribueretur, et ^contra, que. a
parte illus monasterii dantur his qui cum eis c(om)mutare uoluerint, ratam et stabilem
perpetuo c(om)mutationem fieri, hac nostra auctoritate decerneremus. Cuius petitioni
quia iuste et rationabiliter inde nestram mansuetudinem hortatus est, sicut unieuique
fidelium nostrorum rationabiliter petentium, aurem benignitatis nostre. acco(m)modauimus,
et ipsius petitionem ad efFectum perducere dignum duximus. Statuentes, ut deineeps
quiequid pro utilitate sepedicti monasterii, prefatus Samuel episcopus, successoresque
illius et aduocati eorum c(om)mutauerint, in maneipiis et territoriis usque ad mansos
tres, licentiam habeant; si uero plus fuerit ad c(om)mutandum, ad nostram interro-
gationem ueniat; ita tarnen, ut ^qualiter et iuste. et rationabiliter c(om)mutatio illa
fiat; et ut nulli liceat illam c(om)mutationem inf'ringere uel irrumpere, aut infestare;
sed ut diximus quiequid pars altera alteri dederit, stabilitum et incontaminatum futu-
ris temporibus consistat; illud tarnen omnimodis0) preeipientes, ut cum maxima cau-
tela et diligentia consideretur, ne peius aut deterius, uel minus, in ullo isto negotio
parti et potestati iam dicti monasterii ex illa c(om)mutatione proueniat. Et ut he.c

a) passim verbessert, anscheinend aus sparsim. b) II über Lud.

c) omimdis mit Kürzungsstrich, seltene Kürzung.

K 29] 1) Vollständig: Moda laica. Hec eiusque maritus Engilhelmus preter I puellam excipientes de
suis rebus omnia . . . tradiderunt.

2) Nach K. 44 wird die Varia erst durch Ludwig d. Jüng. erbaut. Wurden die obigen später
in die Grabkirche überführt? Oder Ungenauigkeit der Überlieferung?

29] l) Mühlbacher, Reg.2 nr. 1388 zu 847. Zur Datierung vgl. Sickel, Wiener S.-B. 36, 382, zu
847 oder 848.
 
Annotationen