Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Chronik, 147.

429

berauerint, sepeliendi facultatem liberam habeatis, si tarnen exc(om)rnunicati non fu-
erint. Deeernimus ergo ut uulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere
perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus
uexationibus fatigare. Sed omuia integra conseruentur, eorum pro quorum gubernatione
et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salua diocesani episcopi
canonica iustitia, et apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum e_cclesiastica
secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere
uenire temptauerit, secundo tercioue co(m)monita, si non satisfactione congrua emen-
dauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere
de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini
redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni
subiaceat. Cunctis autem eidem [loco]a) iusta seruantibus sit pax domini nostri Jesu
Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem
premia eterne pacis inueniant. Amen. Ostende nobis domine misericordiam tuam.
Bene ualete. Ego Lucius catholice. e^cclesie episcopus subscripsi. Ego Cünradus sabinensis
episcopus ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis sanctorum Sergii et Bachi ss. Ego
Theodewinus, sancte. Rufine episcopus ss. Ego Gerhardus diaconus cardinalis s. Marie
in dominica ss. Ego Albericus ostiensis episcopus ss. Ego Gwido diaconus cardinalis
sanctorum Cosme et Damiani ss. Ego Octauianus diaconus cardinalis sancti Nicolai in
carcere tulliano ss. Ego Petrus pbr. cardinalis de titulo pastoris subscripsi. Ego Petrus
albanensis episcopus ss. Data Lateranis, per manum Baronis capellani et scriptoris II
id. mai. Indict. VIIa. Incarnationis dominice; anno M0C0XL°IIII(I. Pontificatus uero
domni Lucii II pape anno primo.

< Mandatum Celestini pape duobus abbatibus super symoniaco
ingressu Baldemari abbatis laurissensis >

Verum ut ad superiora reuertamur, quoniam Folcnandus a Baldemaro coram
Celestino papa de symonia insimulatus erat, expurgationis eius sententia religiosis
personis decreta est, hoc ordine.

147.1)

Celestinus episcopus seruus seruorum dei-, dilectis filiis, Folmaro hirsaugiensi, et
Adam in Ebera abbatibus, salutem et apostolicam benedictionem. Veniens ad sedem
apostolicam Baldemarus abb. laurishamensis abbatie., ad quam se regulariter electum
fuisse asserebat, et exinde absentem et sine iudicio spoliatum esse conquerebatur,
restitutionera postulauit. Uerum quoniam uenerabilis fratris nostri Theodewini, sancte
Kufine_ episcopi attestatione, et multorum discretorum uirorum litteris cognouimus,
quod Laurisamum ad discussionem cause suo et obiectis respondere, noluit interesse,
et a regimine abbatie. Blidinstad, ad ipsam absque römane; e_cclesie. auctoritate trans-
latus fuerat; et illam ad quam illicite transierat ei abstulimus, et ab altera quam
primum habuerat eum suspendimus. Ceterum, quoniam frater ille qui in regimine
laurisamensis abbatie substitutus est, de crimine simonie. apud nos est diffamatus, et
nos tantum crimen indiscussum preterire non possumus nec | debemusb), per presentia
uobis scripta mandamus, quatinus si persone. apparuerint, quo de symonia ipsum
canonice im})etant congruo loco et tempore utraque parte ante uestram euocata pre-

a) ergänzt nach nr. 151, 164. b) d verbessert (aus il?).

147] J) Druck nach Freher a.a.O.: Helwich, Antiq., auch in Joannis, Script. Hist, Mog. Sylloge 85.
Nach Lamey: Migne 179, 789. Regest: Jaffe, Reg. Pont. Rom.2 nr. 8477.
 
Annotationen