Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
430

Chronik, 148, 149.

15 sentiam, causam diligenter audiatis, et fine canonico terminetis. Alioquin idem frater
quinta manu religiosarum pereonnrum de tanto crimine se expurget. Quod autem
a uobis exiude factum fuerit, de electione quoque et modoa) electionis, et utilitate
persone, ueritatem nobis significare minime differatis, ut tunc ueritate plenius cognita,
quod ad honorem dei faciendum fuerit, auctore domino faciamus. Data Latera-
1U4 jau. 2. 20 nis IUI0 non. ian.

Defuncto interim Gelestino, littere hirsaugiensis abbatis ad Eugenium papam de
expurgatione Folcnandi hoc modo sunt directe.

148.1)

1145a) D(om)no pape. Eugenio, uere apostolico, Folmarus qualiscumque minister hir-

saugiensis, cum subditis sibi fratribus, ex affectu debitam obedientiam, et deuotissimam
seruicii et orationis instantiam. Sicut ex litteris beate memorie Celestini pape. perce-
pimus, d(om)nus F. laurisamensis abb. de crimine symonie_ apud sedein apostolicam
& erat infamatus. Pro qua causa canonice discutienda, tarn nos quam et abbatem
eberacensem Adam mediatores et iudices constituit ipse domnus apostolicus. Ad
quod preceptum exequendum dies et locus designatus est fratribus ipsius ecclesie,
contra abbatem suum quicquid possent in presentia nostri deferendi, et ipsi abbati
ad huiusmodi obiecta respondendi. Aderat in hoc conuentu predictus abb. ebera-

io censis, cum alio abbate eiusdem ordinis, aderant nobiscum duo fratres nostri abb.
de Ottenheim, et abb. de Gotesaugia, cum aliis fratribus; aderant etiam legati spirensis
episcopi. In quorum omnium conspectu et auditu, cum nullus aliquid sibi obiceret,
ipse abb(as) cum quinta manu fratrum suorum probatissimorum se expurgauit, neque
pecunia neque beneficio introitum suum in aliquo co(m)maculasse. Superuenit etiam

iä ipsa die legatio d(om)ni regis cum litteris ipsius in eadem uerba, nichil umquam
premii se accepisse quam firmiter adtestantibüs. Huius rei testimonium dignum
duximus ad aures sancti apostolatus uestri deferre, quem et hoc cupimus rescire, quia
de possessionibus, uel thesauris ecclesie quos inuenit nichil umquam distraxit aut
minuit. sed semper ampliare et augmentare studuit. Vnde et homines seculares

so infestos cernitur habere, qui semper solebant in suos usus res ecclesie. distrahere.
In hoc ergo testimonio cupimus eum sancte paternitati uestre esse c(om)mendatum,
ut quia etiam iuxta ammonitionem nostram conuersationem suam meliorauit, et fra-
trum suorum, sentiat se ab apostolica auctoritate confirmatum, et contra omnes
aduersantes sibi sub tuitione beati Petri defensum.

Kap. 149. Folcnandus igitur c(om)positis in pace rebus, ad dispositionem ecclesie
Luc. 4,20. uigilem intendit oculum; unde et inter cetera curias Fridestorf et Ramer shouen, diu
ablatas, multo labore et industria, regali auxilio recuperauit. Que tarnen post mortem
regis Cünradi, a suis obpressoribus reinuase sunt, neque deinceps, licet ab Heinrico
5 abbate. instantissimis id studiis enisum sit, recolligi potuerunt, apudb) imperatorem
Fridericum preponderante magis secularium gratia, quam iusticia. Exstant super hoc
preceptorie. littere regis C. quibus laurisamensem ^cclesiam prefatis curiis reuestiri
precepit, in nunc uidelicet modum.

a) et nochmals. b) a- auf Rasur.

148] *) Druck nach Freher a. a. O.: Helwich, Antiq., auch in Joannis, Script. Hist. Mog. Sylloge 86.
2) Das Schreiben stammt offenbar aus dem Anfang der Regierung Eugens III. (seit 15. II. 1145).
 
Annotationen