Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Winkelmann, Eduard [Hrsg.]
Urkundenbuch der Universitaet Heidelberg (Band 1): Urkunden — Heidelberg, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.2746#0149
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
*B2

95. Artistenfakultät nimmt nach den antragen einer von ihr sepi. 30. eingesetzten
deputation eine reihe statutarischer bestimmiingen an, 1434 oct. 21.

Anno m. cccc. xxxiiii. mensis septembris die ultima, que fuit dies sancti
Ieronimi, facta congregacione magistrorum per iuramentum ad deliberandum super
5 quibusdam punctis bonum facultatis coneernentibus. Primus punctus fuit de
quodam baccalario — — . Secundus punctus fuit de libris ordinarie electis in-
cipiendis, videlicet quando aliquis magistrorum, qui pro suo ordinario elegit aliquem
librum de libris hyemalibus, teneretur illum incipere. Et motivum decani super
illo puncto fuit, quia annis preteritis aliqui de istis libris fuerunt nimis tarde

10 incepti, principaliter ethycorum et metha[phisi]ca, ita quod baccalarii et audi-
entes fuerunt neglecti in audiendo alios libros et eciam alii magistri per boc
fuerunt retardati, quod non potuerunt debito tempore finire ordinarios suos.
Tercius punctus fuit de taxacione pastus istorum duorum librorum secundum
bone fortune et libri proporcionem, quia pastus istorum librorum prius non fuit

15 nee est taxatus per facultatem. Quartus punctus fuit de restriccionibus promo-
vendorum, videlicet an in futurum promovendi debeant plus restringi et princi-
paliter tali scandalosa restriccione, sicut anno presenti factum fuit cum aliquibus
magistrandis, vel an amplius debeat procedi secundum rigorem statuti, scilicet
dignos admittendo et indignos simpliciter refutando, ita quod amplius nullus

20 restringatur. Et quia dominus dux specialiter petivit, quod facultas vellet videre
de remedio oportuno, quod promovendi amplius non sie restringerentur, ideo
decanus proposuit illum punctum.

Et facultas protunc nichil deliberavit super illis punctis propter diversa
et racionabilia motiva, set protunc deputavit certos magistros infra scriptos, quibus.

25 eciam dedit plenam auetoritatem et potestatem ad deliberandum super istis punctis,
ymmo non solum super istis propositis, set super omnibus aliis adhuc proponendis,
que neeessario sunt reformanda et que sunt pro honore et meremento ipsius facul-
tatis, que decanus protunc eciam intendebat proposuisse, ita quod isti magistri
post boc tempore oportuno debent ista puneta proposita et eciam alia proponendn

30 cum matura deliberacione masticare, et quidquid magistri isti dietaverint et con-
cluserint in omnibus istis punctis, facultas villi habere ratum. , Et isti sunt
magistri, qui deputati fuerunt ad decanum: magister Conradus de Landoya, m.
Emicho de Geilnhußen bacc. s. theol.; m. Iohannes Kronfuß de Amberga et m.
Iohannes de Mechlinea baccalarii formati s. theol.; m. Georius [de] Waltduren,

35 m. Iohannes [de] Bruchsella, m. Heinricus de Limpurg, m. Iohannes Leomberg
baccalarii in theologia; m. Conradus Transfelt, m. Iohannes Guß, m. Iohannes
Rybysen, m. Conradus Degen baccalarii sacrorum canonum; m. Petrus Stich, m.
Conradus Winter, m. Stephanus Weinheimer, m. Arnoldus de Piodperg, ni.
Rudolfus de Hallis.

40 Item post hoc dominica proxima sequenti [oct. 3.] et feria 2. proxima se-
quenti, que fuit dies sancti Prancisci [oct. 4.], et sabatho proximo sequenti, qui
fuit dies sancti Dyonisii [oct 9.], illis tribus diebus convocatis per iuramentum
magistris illis deputatis in collegio artistarum ad deliberandum super istis punctis:
Et. primo de primo puncto, videlicet de ist» baccalario--------•

45 De seeundo puncto; videlicet de libris hyemalibus ineipiendis, conclusum

est per modum ordinacionis, quod quilibet magister, qui elegit pro ordinario suo
 
Annotationen