Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 129
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0147
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
GEM M /E.

129

An is hic est, inquit ARCH^OPHILUS, quiaPhilippo contra Mari-
num in lllyricummistus, Marinoque occiso, ab exercitu Imperator fastus est?

Is ipse, respondit DULODORVS; At annos, regessit ARCH^EOPHiLVS,

tantiim quinquaginta is vixilse Egnatio memoratur, in Gemma autem prove-
ftioris statis non obscura sunt indicia, & Ruga?, &CaIvities. Non in Gemma
tantiim, respondit D VLODOR V S, sed & inNumismatibus ea prostant, inde-
que,si qu£ discrepantiaforet,potius Egnatium desererem; SednecRugse, nec
Calvities tanta? sunt, ut Quinquagenario negari debeant, radiat emm mili-
taris adhuc & vegeta inter eas severitas : Mixta est civilis severitati comitas.
Illa Virtutem adumbrat, qua contra hostes depugnavit; Hxc bomtatem, qua
Senatum Populumque amplexus est.
Virtutem militarem,inquit ARCH^EOPHILUS, & bonitatemlaudas,lau-
dant & Historici, scio; Sed hceat, quod sentio, proferre. In a&ionibus neutram
observo. An is virtute militan claruerit,qui contraGothos depugnans semei
fugatus,iterum victus &occisus Iegitur ? An is bonitate,qui acerrimus Christia-
norum hostis exstitit ? Trajano eum comparasti, quid autemTrajano dignum
habuit? Civile ingenium, respondit DULODOR US, quo ad ampliilimas
dignitates proveclus est,non ambitione,non emptis suffragiis: Quo mimpera-
toria sede non tantiim nihil egit, nisi quantum Senatus juisit, sed & Ccnsoriam
potestatem, Proconsulare imperium, jus Quints Relationis, & Tribunicise Pote-
statis, qu£ hafrenus Imperatores retinuerant, Senatus Populique arbitrio per-
misit. Qubd Christianos persecutus fuit, id inter crudelitatis indicia reponis;
Sed quseso ARCH/EOPHILE, annon & hoc cum Trajano commune habuit?
An mirum hoc in homine Ethnico, ciim Christiani ipsi, vel solam diversitatem
opinionum igne ferroque, etiam in fidei fratribus,ulciscantur? An nescis id fa-
ctum pietatis Zelo hos excusare,adeoque sibi gloriosum ducere? Ea anima?hu-
manse debilitas est, ut suas quisque opiniones pro veritatis norma habeat, con-
trariasque omni conatu destruere nitatur: Ea perversitas,utquod verbo&spi-
ritu Coelestis Arbiter voluit, igne & ferro propagandum arbitretur; Proinde
non miraberis, quod Decii in Christianos odium ab his laudetur, ab illis culpe-
tur: Quod infelix ejus exitus, ab aliisproditioniGalli, ab aliis divinse vindictse
adscribatur. Altera sententia Ethnicorum est, quorum ritus Decius defendit:
Altera Christianorum, quos evertit.
Tertiam adhuc,subjecit ARCH^OPHILUS,PomponiusLa?tus suppe-
ditat: Decii, inquit, ut credibile efl^ fepro futura vistoria devoverunt. Ita enim
Deciorum nomen facere confuevit. Idem,respondit DULODORUS, etiam
Vopiscus videtur kn{isse,Deciorum&vitam& mortemVeteribm comparandam,
in Aureliano scribens. Sed immanis fuit differentia, quam latiiis deducerem,
nisi Tristanus noster id jam egisset. Ad alium proinde Christiani nominis ho-
stem properamus, cujus rabies tanto turpior videtur, quanto non doclior tan-
tum,sed&Christiana in veritate oculatior fuit,

R
loading ...