Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3458#0163
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
G E M M JE. 145
Licet enimTauri etiamsubBobus intelligi possint,non tamen vice versa, etiam
Boves sub Tauris. Tauri tantum de masculis dicuntur, adultis, & iw^g \ Bo-
ves autem de omnibus bovini generis, etiam foeminis, aut vaccis.
Hsec siita sint,excepit ARCH./EOPHILUS, unde colligas differentiam
in Gemmis ? Aut quid opus est, differentiam in his statuere ? Nonne perinde fo-
ret, si uno vocabulo usus, etiam in priore Bovem agnosceres ? Non arbitror, in-
quit DULODORUS, idque ternam ob rationem: Primb enim o'p%si£ ad o-
culum patent: Secundb, salientis impetus vocabulo Tauri videtur aliquatenus
expressus, ssopu enim Graxis faho est: Tertib3 idem salientis tauri simulacrum
etiam sub Familia Thoria videas.
Quid inde ? perrexit ARCH/EOPHILUS, annon differentiam literarum
observas,cum illic T. hic autem 0. ponatur ? Ea nihil obstat, responditDULO-
DORUS, earum enim literarum permutatio novi nihil est. Indecerve &Thu-
rini & Thorii Tauros signarunt,utrique nonob aliam rationem, quam ut ad no-
minis sui etymon alluderent. ,
De Thoriis fateri potero, regessit ARCHiEOPFIILUS, ciim in iis salientis
impetus Grseco respondeat; At in Thurinorum Nummis Tauri non saiiunt, sed
cornubus adversa petunt, pedibusque arenam spargunt. Etiam de his fatebens,
respondit DULODORUS; Si enim verum est, quod ErudithTimus Tollius in
Fortuitis observat, Apollinem Thurium aTauris distum, eo quod Tauri Chal-
dseis 0up vocentur,jamTibi constabit,assertum fragili fundamento non insiste-
re,eoque minus miraberis,si inGemma priore, in qua non tantiim Taurus, sed
Taurus faliens exprimitur,e6plane modo,quo&in ThoriorumFamilia visitur,
Thorium quendam Caji Filium significari arbitrer; Nomina enim per figuras
cognomines exprimere antiquis insolitum nonfuisse, vel unico,quod supra ex
Plutarcho protuli,Ciceronis exemplo firmatur, quiloconominis Cicer apposuit.
Ego,regessit ARCH./EOPHILUS, literas C.F. nonCajiFilium,sed Ca-
jus Fecit interpretarer, eum indicando, quiGemmam cailavit. Si hoc pra;feras,
subjecit DULODORUS,non Cajus sed Cronius is esse poterit,cujusPJinius
meminit; Quanquam Artifices non literis initialibus, sed integris nominibus
suam gloriam in Gemmis a se cselatis consecrare soliti sint, id quod exemplis
Dioscoridis & Apollonid^e apud Sponium videas: Ut proinde tutiiis Caji Fi-
lium in nostraGemma retinendo, nomen Familia? Thoriae sub Tauro agno-
scamus. Taurum, excepit ARCH^EOPFIILVS, dubitem annon ad Signum
Coeleste referre debeamus ? Sifacias,responditDULODORUS,permeli-
cebit, cum ne sic quidem opinione mea excidam,quid enim interest, Ccelesti an
Terrestri Tauro, ad exprimendum nominis etymon Thorii fuerint usi ? Sed
nullum hic Coelestis Tauri indicium est, ideoque in Terrestribus subsistere tu-
tius arbitror. Plura sunt terrestrium genera, inquit ARCH./EOPHILUS.
Si in his subsistas, fortasse velBonasum velBisontem hunc arbitraberis,feri enim
quid videtur spirare: Et quidni Bisontem ? ciim hos tanto impetu ferri, Pausa-
nias memoret,ut nullse plaga* adeo valida? sint,qu£e eos sustinere possint? EtBo-
nasus & Bisons, respondit D U L O D O R U S, setosi & jubati fuerunt, id quod
latiiis demonstrat Per-IU. SPANHEMIUS, DisT.HI. Ciim igiturinGemma
nec sette nec juba; appareant, tutius ea expressiim vulgaribus accensebimus.
Ad secundam Gemmam transeo, inquit ARCHyEOPHILUS,in quaBoves,
fertilitatis symbolum, Te agnoscere, memini; Et ciim spica eis imposita sit, &
aliaslabore boum Agricultura vel potissimiim promoveatur, rem negarenon
ausim ; Illudtamen exquirere libet, annon Colonias alicujus hic typus sit, ed
quodjun&a cumbove vacca etiaminNumismatibusColoniam adumbret?Non
T junaa
 
Annotationen