Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 193
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0211
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
GEMM^. 193
Cum abiegnis verb telis & gramineis coronis
Turba venit Equeftris
Centaurorum, ad Convivium Deorum,
Et Craterem Bacchi.
AIiudadhucdubiumsubit,perrexitARCH^EOPHILUS. Tibia?&Ly-
ra se oculis ingerunt; An hax Centaurorum insignia ? Omninb, respondit DU-
LODORUS,eadem enim prseferunt etiam inAdmirandisRomanarum Anti-
quitatum, eadem & in Galeria Giustiniana parte II. p. 104. Sed alia se sistunt.
Subit
ARIADNE
A SATYRO DETECTA


Mlnois h#c filia fuit, notissimi Cretensium Regis. Theseus eam, contra
datam ob merita fidem, cum in insulaDia reliquhTet, Bacchus inventam,
suo deinceps conjugio dignatus est. Fabula Iegitur apud Catullum, Ovidium,
aliosque. Jacet Ariadne,idque ad mentem Propertii, qui L.I. EI. 3.
QualkThefea $ACUIT cedente carina
Languida de/ertis Gnojia littoribm.
Nonnus Dionys XLVII. s.z6<). viv«Wixv,&Pausanias in Atticis uxUv$ov<rxv dor-
mientem memorant, cum Bacchus ad rapiendam descenderet. Idem in Phoci-
cis faxo infdentem, quod & ipsum in Gemma nostra cernimus.
Somnus authabitus jacentis, subjecit ARCH/EOPHILUS, rem non
conficit, mihi non tam Ariadne hax, quam alia petulantia? Satyri exposita fce-
mina videtur, neque enim vel minimiim hic Bacchi insigne visitur, nec Satyro-
rum salacitas in obscuro else potest, ciim vel ex ipsa appellatione patescat. De
Salacitate, respondit DULODORUS, facile assentior. Cum autem Satyri
non tantiim hac innotuerint, sed etiam Bacchi comites & ministri fuerint, ciim
insuper Ariadne eodem modo jacens vel a Satyro, vel in pra?sentia Satyri a Cu-
pidine detesta, etiam aliis iri monumentis prostet, probabiliter utique pro ea-
dem& hic sententiam tulero. Adi Galeriam Giustinianam, adi MCS. Pighia-
num, imo & Cama^os Angeloni, ubique eam deprehendes, utdi&um, illicin
prssentia Satyri a Cupidine, hic autem a Satyro ipso dete&am. CatuIIus, ciim
Ariadnem de persidia Thesei querentem induxisset, subjicit:
At parte ex alia florens volitabatjacchm
Cum Thiaso Satyrorum &NyJigenis Silenis,
Te qucerens, Ariadna, tuoque incenfus amore.
Quid mirum ? Si & per somnum Amor exsurgat. Exemplo elTe potest, quam
sequenti in Gemma exhibeo,

Bb

AURA
loading ...