Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 218
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0236
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
3I8 GEMM^S.
tantiim. SI ad hzc aspidem Cleopatra; examines, marem fuisse inde compe-
ries,quod Plutarcho,ut supra vidimus,teste, notas duas ea in brachio habuerit.
Uti autem Cleopatram in Gemma exhiberi dubium fuit, ita m sequentibus
siint
C A P I T A
FOEMINARUM INCOGNITA


ET magnitudine, & artificii prsestantia se commendant hx Gemma?. Si
notitia Personarum accederet, nescio, annon jure rarissimis accenserentur.
Fceminas quilibet agnoscit,& non de plebe fceminas, cultus prodit, si non in o-
mmbus Regius, saltem fastigio Regum non indignus. Regium in Gemma pri-
ma, tertia, & quinta, Diadema evincit. In prima & tertia artificium, nescio quid .
exa&itudinis Grsecse pnefert; In quinta autem non obscura sunt dommantis bar-
bariei indicia. Si hinc argumentum sumas, illas duas, Reginas vel Macedonia?,
vel Syria?, vel ^Egypti: hanc autemReginam quandamGothorum haud absur-
de arbitraberis.
Mihi, respondit ARCH^OPHILUS, primo statimadspeftu,prima in
Gemma Cleopatra ALgypti, in tertia autem Dido videbatur adumbrari. Ulam ex
Numismatibus antiquis, hanc autem ex moderno quodam maximi moduli, cui
in aversa Carthagims arx imprelsa elt, forsitan evicero; Et quid li in Gemma
quinta exhibeatur Amalasuntha Theodorici Regis Ostrogothorum in Italia fi-
lia ? Magna hujus fuere merita. Grasce Latineque perdofta, aliarumque Lin-
guarum perita fuit,nonRegis filia tantiim,sed&Regis mater, imo & ipsaRegi-
na,sed infelix. Cum Athalarico filio aliquandiu regnavit, eoque mortuo Theo-
datum

/
loading ...