Beger, Lorenz
Thesaurus Brandenburgicus Selectus (Band 1): Sive Gemmarum Et Numismatum Graecorum In Cimeliarchio Electorali Brandenburgico Elegantiorum Series — Coloniae Marchicae, 1696 [Cicognara, 2757-1] [VD17 3:607663V]

Page: 272
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/beger1696bd1/0290
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
272 NUMISMATA REGUM
Etquid si Filium Artabazi prteferam, cujus authoritas ex historia notior est?
Non obstatjupiter inNumiimate expressus: Non Aquila fulminis ministra;jo-
vem enim&inMysia,&inPhrygia,junsdiclionis ejus limitibus, cultum fuisse, co-
gnomina Abretam & Bagai testantur, quorum illud apud Strabonem, hoc apud
Hesychium Jegimus. Satis speciose hasc proferuntur, respondit DULODO-
RUS, ne tamen omnino persuadeant, facit Numisma Sinopeniium apud Gol-
tzium,ubi idem plane caput,eademque Aquila xepauvo^opos visitur. Subscriptio
ibi non Pharnacem prodit, sed Urbem Sinopen, qux ciim Ponti fuerit, utique
conjecturam suppeditat, etiam hocNumismaPonti Reges concernercpraler-
tim cum utrumque monogrammate effulgeat, non multum discrepante. Sed
video omissum Regis nomenTibi opinionis basm esse; Qimo ARCHyfiO-
PHILE, annon ex superionbus,& Goltzio,constat, etiam Reges Macedonia?
ante Alexandrum Magnum, licet re vera Reges essent,Regio tamen titulo in Nu-
mismatibusabstmuisse? adeout nihilsit,quo minus adRegemPontireipiciamus;
Sed ciim tres fuerint, adhuc elestio dirficilis est.
Nova mihi conjeclura nascitur, subjecit ARCH/EOPHILUS, ex eaque
fortasse rei veritas exsurget. Quid st caput hoc barbatum,& laureatum, non
jovis sit,sed ipsiusPharnacis? Pharnacem certe barbatum videas inNumisma-
tibusCajsaris, tropso vel religatum, vel adstantem; Neque enim de alio tro-
pjEum erexisse Caffar legitur. Inde utique planum est, non alium hic intelligi
debere,quamMithridatis Filium, quemCxsar subegit. Si conjeflura valeret,
respondit D U L O D O R U S, utique caput hoc longiore barba conspicuum fo-
ret, talis enim in Numismatibus Ccesaris captivus visitur; sed cum rotunda sit,
similique modo inNummis, non Sinopensium tantiim, sed plerorumque etiam
GrsciajUrbiumJupiteroccurrat, omnino non adPharnacem,sed adJovem,ca-
put hoc retulero. Pharnacem imberbem fuisse, vel Mithradatcs Pater sugge-
rit,qui & ipseimberbis in Numismatibus viiitur: Argumentum exNummisCa?-
saris fragile est; licet enim non memoretur, de aliis hostibus Tropsea Ca?sarem
erexisse,inde tamen nonsequitur,id non esse fa£lum. Pharnacem devicit,cum
Distator & Cos II. esset. At in plurimis ejusmodi Nummis nulla, nec consula-
tus, nec Diclatur^ mentio est, indeque aperte constat^ barbarorum aliquem,
quos variis inOrbis partibus devicit, ad tropa?a exhiberi. Sed piget pJura eam
in rem coacervare, potiiis mentem meam pando : Numisma hoc nec Primo
Pharnaci,necTertio>sed omninoSecundo tribuendum arbitror,MagniMithra-
datis avo; Idque ex aJlegato simili Sinopensium Nummo colJigo; Sinopen e-'
nim ab hoc occupatam, ex Livio constat, ubi Rhodiorum Legati de clade iJJa
Romse queruntur.
De Sinope, denuo interlocutus est,ARCH^OPHILUS, dubiummo-
vet Strabo pag. 373. ubi Mithridatem,ait, a Colchide ad HeracJeam usque impe-
rasse, reJiqua ad Propontidem Regi Bithynia? paruisse : Ex quibus utique con-
stat, Sinopen non sub Pontico, sed sub Bithynico imperio fuisse. Straboni, in-
quit DULODORUS, Diodorum oppono, qui Sinopen Mithradatis Regiam
fuisse,asserit. Adhucunum videtur monendum, perrexit ARCH^EOPHI-
L U S. Jovem Sinopensem sub Ptolemxo Lagi fiJio, Alexandriam transveflum,
Serapidisque deinde imagine cultum, Tacitus memorat Lib. IV. Historiarum.
Faclum id adhuc ante Pharnacem II. Qui igitur Jovis Sinopensis memoria in
Pharnacis II. Numismate exhibeatur? Eodemmodo,inquit DULODOR US,
quo^sculapius apud Epidaurios,non desiit coli,licet nonRomani tantum,sed
universus fere terrarum orbis inde Deum accersierint. Videri potest Pausa-
nias in Corinthiacis. Scil. Augustior eo faclo Dei gloria exstitit, quod cultum
non
loading ...